De inspiratione sacrae scripturae
p. 167
tamen melius sciebat hebraeam tamquam sibi magis conaturalem, in qua scripsit epistulam istam. Et ideo magis ornate potuit loqui in idiomate suo quam in aliquo alio. Unde dicit 2 Cor 11, 6: Etsi imperitus sermone, sed non scientia. Lucas autem, qui fuit optimus prolocutor, istum ornatum transtulit de hebraeo in graecum “1. Paulus et alii apostoli fuerunt instructi divinitus in linguis omnium gentium, quantum requirebatur ad fidei doctrinam [recte exprimendam], sed quantum ad quaedam, quae superadduntur humana arte ad ornatum et elegantiam locutionis, apostolus instructus erat [naturaliter] in propria lingua, non autem in aliena. “ 2
176. Restat quaestio de sensu Scripturae inspiratae, quam sic solvit S. Thomas:
„Sacra Scriptura ad hoc divinitus est ordinata, ut per eam nobis veritas manifestetur necessaria ad salutem. Manifestatio autem vel expressio alicuius veritatis potest fieri de aliquo rebus et verbis, in quantum scilicet verba significant res, et una res potest esse figura alterius. Auctor autem rerum non solum potest verba accommodare ad aliquid significandum, sed etiam res potest disponere in figuram alterius, et secundum hoc in Sacra Scriptura manifestatur veritas dupliciter: uno modo, secundum quod res significantur per verba, et in hoc consistit sensus litteralis. Alio modo, secundum quod res sunt figurae aliarum rerum, et in hoc consistit sensus spiritualis, et sic Sacrae Scripturae plures sensus competunt. . . . Sed sensus spiritualis semper fundatur super litteralem et procedit ex eo. Unde ex hoc, quod Sacra Scriptura exponitur litteraliter et spiritualiter, non est in ipsa aliqua multiplicitas “ seu ambigua vel aequivoca locutio. Praeterea „nihil est, quod occulte in aliquo loco Scripturae tradatur, quod non alibi manifeste exponatur. Unde spiritualis expositio semper debet habere fulcimentum ab aliqua litterali expositione Sacrae Scripturae, et ita vitatur omnis erroris occasio.“ Nihilominus „ex sensu spirituali non potest trahi efficax argumentum“, quia una res potest plura significare. „Verbi gratia leo propter aliquam similitudinem significat Christum et diabolum. Unde per hoc, quod aliquid de leone dicitur in Sacra Scriptura, ad neutrum fieri potest processus, in Sacra Scriptura argumentando.“ 3 Explicatur dein, quomodo sensus spiritualis dividatur in
Prologus comment. in epist. ad Hebr.; Opera omnia XXI, Paris. 1876, 562.
2, 2, q. 176, a. 1 ad 1.
Quodlibetum 7, a. 14. Cavendum est, ne ex hac doctrina falsa conclusio fiat. Quod S. Thomas cum S. Augustino (supra n. 127) intendit, est hoc: non licere ex figuris quascumque possibiles similitudines colligere et inde argumentari. At aliud est, si Sacra Scriptura docet aliquam rem esse figuram alterius rei secundum hanc vel illam rationem, sicut loquitur e. g. de aeneo serpente, de Melchisedech, de transitu maris rubri aliis multis. Cum primum enim certo constat rem praeteritam ex divina institutione figurare rem futuram sub hoc vel illo respectu, sine dubio cum absoluta certitudine argumentari licet rem et rationem figuratam per typum necessario inveniri in antitypo. Hoc argumento et S. Thomas et ante eum SS. Patres et post eum theologi saepe utuntur, ut notum est. Illis autem allegoricis expositionibus, quae apud multos scriptores ecclesiasticos inveniuntur, nullum argumentum biblicum fieri posse evidens est.
Ceterum docet S. Thomas in omnibus, quae historice narrentur in Sacra Scriptura, semper retinendum esse sensum historicum. „Ea, quae de paradiso in Scriptura dicuntur, per modum narrationis historicae proponuntur. In omnibus autem, quae