De inspiratione sacrae scripturae
p. 168
allegoricum, moralem, anagogicum , id quod iam saepius audivimus. Notat autem ibi S. Thomas, figurativas locutiones, comparationes similiaque pertinere ad sensum litteralem, et ideo posse etiam ab hominibus adhiberi, sed sensum spiritualem solius Dei esse, quia res in cursu suo ita ordinare, ut aliquid futurum significent „eius solius est, qui sua providentia res gubernat“ . Sensus enim typicus est prophetia realis.
Patet igitur S. Thomam admisisse duplicem sensum Sacrae Scripturae, litteralem et typicum, et divisisse typicum pro re, quae praefigurabatur, in tres: allegoricum, quo res in hac vita credenda; moralem, quo res facienda; anagogicum, quo res in caelo speranda praefiguratur. Hoc modo omnes doctores catholici multiplicem sensum Scripturae admittunt.
177. Sed numquid S. Thomas docuit ipsum sensum litteralem, prout a typico distinguitur, posse esse multiplicem? De hac re non convenit inter doctos, quia nonnullis locis videtur Thomas Augustini (supra n. 125 sq) sententiam amplecti; aliis vero locis ea dicit, quae cum multiplici sensu litterali pugnant.
Primus textus. In Summa theologiae ad obiectionem: „Multiplicitas sensum in una scriptura parit confusionem et deceptionem et tollit arguendi firmitatem“, respondet: „Multiplicitas horum sensum [Sacrae Scripturae] non facit aequivocationem aut aliam speciem multiplicitatis, quia sensus isti non multiplicantur propter hoc, quod una vox multa significet, sed quia res ipsae significatae per voces aliarum rerum possunt esse signa. Et ita etiam nulla confusio sequitur in Sacra Scriptura, cum omnes sensus fundentur super unum, scilicet litteralem, ex quo solo potest trahi argumentum, non autem ex iis, quae secundum allegoriam dicuntur.“
Hic igitur expresse ait: In Sacra Scriptura una vox non multa significat, sed unum; unus est sensus litteralis, super quem omnes alii sensus fundantur. Tacite vero concedit per multiplicem sensum litteralem creari confusionem et deceptionem et tolli arguendi firmitatem. Iamvero haec verba immediate sequuntur illa, ad quae defensores multiplicis sensus litteralis provocare solent: postquam enim exposuit Thomas triplicem sensum spiritualem, addit: „Quia vero sensus litteralis est, quem auctor intendit, auctor autem Sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut dicit Augustinus, si etiam secundum litteralem sensum in una littera Scripturae plures sint sensus.“ Si haec phrasis exponitur ita: Praeterquam, quod Scriptura multiplicem sensum spiritualem admittit, etiam litteralis sensus est in ea multiplex, Thomas sibi contradiceret, quia statim pergit dicere: Sensus multiplex litteralis parit confusionem et deceptionem et tollit arguendi firmitatem,
sic Scriptura tradit, est pro fundamento tenenda veritas historiae, et desuper spirituales expositiones fabricandae“ (1, q. 102, a. 1).
Quodl. 7, a. 15.
Ib. a. 16.
S. 1, q. 1, a. 10.