De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 169

in Scriptura vero multiplices sensus fundantur super unum sensum litteralem, et ideo illi mali effectus non oriuntur. Ergo phrasis illa explicanda est sic: Quia Spiritus Sanctus omnem verum sensum intendit, et quia omnis sensus, quem auctor intendit, potest vocari litteralis, cum S. Augustino dicere licet non esse inconveniens attribuere Sacrae Scripturae multiplicem sensum litteralem, scilicet historicum, allegoricum, moralem, anagogicum. Verum quidem est Augustinum etiam admittere multiplicem sensum litteralem ut distinctum a sensu spirituali; at S. Thomas non raro Patrum dicta minus recta potius benigne interpretari studet quam falsitatis arguere. Quae cum ita sint, quaestio per se est soluta; nam, quidquid Thomas alibi scripsit, in praecipuo suo opere dogmatico unicum tantum sensum litteralem in Sacra Scriptura agnoscit. Sed integrae tractationis gratia inspiciamus ceteros quoque textus.

Secundus textus. Ad obiectionem, quod auctor alicuius scripturae per unam scripturam non potest intellegere nisi unum sensum, respondetur: „Auctor principalis Sacrae Scripturae est Spiritus Sanctus, qui in uno verbo Sacrae Scripturae intellexit multo plura, quam per expositores Sacrae Scripturae exponantur vel discernantur. Nec est etiam inconveniens, quod homo, qui fuit auctor instrumentalis Sacrae Scripturae, in uno verbo plura intellegeret, quia prophetae, ut Hieronymus dicit super Osee, ita loquebantur de factis praesentibus, quod etiam intenderunt futura significare. Unde non est impossibile simul plura intellegere, in quantum una res est figura alterius.“

Secundum haec igitur multiplex est sensus Scripturae, quatenus est et litteralis et typicus.

Tertius textus. Sed praecipuum argumentum eorum, qui S. Thomam propugnatorem multiplicis sensus litteralis faciunt, legitur in quarta quaestione de potentia a. 1, ubi quaeritur: „Utrum creatio materiae informis praecesserit duratione creationem rerum.“ Respondetur: Si materia intellegitur materia prima, non praecessit duratione sed natura tantum; sin intellegitur materia secunda, sed carens perfecto complemento et decore, potest dici duratione praecessisse. Occasione huius quaestionis quaedam ex Augustino profert. Ait enim: Potest esse duplex disceptatio: una de ipsa re, alia de sensu litterae. „Circa secundam disceptationem duo sunt vitanda, quorum primum est, ne aliquis id, quod patet esse falsum, dicat in verbis Scripturae, quae creationem rerum docet, debere intellegi; Scripturae enim divinae a Spiritu Sancto traditae non potest falsum subesse, sicut nec fidei, quae per eam docetur. Aliud est, ne aliquis ita Scripturam ad unum sensum cogere velit, quod alios sensus, qui in se veritatem continent et possunt salva circumstantia litterae Scripturae aptari, penitus excludantur. Hoc enim ad dignitatem divinae Scripturae pertinet, ut sub una littera multos sensus contineat, ut sic et in diversis intellectibus hominum conveniat, et unusquisque miretur se in divina Scriptura posse invenire veritatem, quam mente conceperit. Et per hoc etiam contra infideles facilius defenditur, dum, si aliquid, quod quisque ex Sacra Scriptura velit intellegere, falsum apparuerit, ad alium

Quodl. 7, a. 14 ad 5.