De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 170

cius sensum possit haberi recursus. Unde non est incredibile Moysi et aliis Sacrae Scripturae auctoribus hoc divinitus esse concessum, ut diversa vera, quae homines possent intellegere, ipsi cognoscerent et ea sub una serie litterae designarent, ut sic quilibet eorum sit sensus auctoris. Unde si etiam aliqua vera ab expositoribus Sacrae Scripturae litterae aptentur, quae auctor non intellegit, non est dubium, quin Spiritus Sanctus intellexerit, qui est principalis auctor divinae Scripturae. Unde omnis veritas, quae salva litterae circumstantia potest divinae Scripturae aptari, est cius sensus.“ Proposita dein duplici illa explicatione materiae concludit: „Quia ergo neutrum a virtute fidei discordat, et utrumque sensum circumstantia litterae patitur, utrumque sustinentes ad utrasque rationes respondeamus.“

Haec verba sine dubio multis Thomae asseclis fuerunt ratio admittendi in Sacra Scriptura multiplicem sensum litteralem. At quia in Summa aliter loquitur, hoc argumentum efficacia caret. Propterea ubi in Summa eandem quaestionem tractat, nihil tale repetit, sed simpliciter ait: De informi materia sunt diversae opiniones sanctorum, quae parum inter se differunt; et relinquit lectori, quam ex iis velit eligere . Primum illud principium „ut veritas Scripturae inconcusse teneatur“, ibidem repetit. Sed secundum principium alio modo ponit: „Cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat, ut, si certa ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis sensum Scripturae esse credebat, id nihilominus asserere praesumat, ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne iis via credendi praecludatur.“ Hoc est principium omnibus incunctanter admittendum. Hoc utique est etiam id, quod in illa quaestione de Potentia praecipue inculcare vult: Ubi est dubia et disputata expositio textus, nemo ita cogat Scripturam ad unum sensum, qui ei placet, ut omnem alium sensum ut impossibilem reiciat, ne, si forte sensus ipsi placens postea falsus appareat, recursus ad alium sensum occludatur. Ad hoc autem non requiritur, ut admittamus multiplicem sensum litteralem, sed solum ut fateamur nos interdum non certo scire, quis ex variis sensibus sit sensus litteralis. Cetera, quae ibi adduntur, si secundum defensores sensus multiplicis litteralis recipiuntur, sunt ex iis, „quae pariunt confusionem et deceptionem et tollunt arguendi firmitatem“. Satius igitur est sequi ea, quae S. Thomas in Summa docuit et in argumentando ubique practice applicavit.

178. Illud unum addendum est secundum S. Thomam sensum litteralem non idem esse ac sensum crude materialem. Sacra enim Scriptura utitur metaphoris et popularibus locutionibus, ut sic omnes homines facilius ad capienda spiritualia instruantur.

„Deus enim omnibus providet secundum quod competit eorum naturae. Est autem naturale homini, ut per sensibilia ad intellegibilia veniat, quia

De potentia q. 4, a. 1.

Similia sed brevissime dicit in 2, dist. 12, a. 2 ad 7.

1, q. 66, a. 1. Ib. q. 68, a. 1.