De inspiratione sacrae scripturae
p. 171
omnis nostra cognitio a sensu initium habet. Unde convenienter in Sacra Scriptura traduntur nobis spiritualia sub metaphoris corporalium. . . . Convenit etiam Sacrae Scripturae, quae omnibus communiter proponitur . . . ut spiritualia sub similitudinibus corporalium proponantur, ut saltem vel sic rudes eam capiant, qui ad intellegibilia secundum se capienda non sunt idonei.“ Unde loquens de rebus mundi visibilis „Moyses rudi populo condescendens secutus est quae sensibiliter apparent“ , non vero internas rerum naturas exposuit. Hoc autem non de solo Moyse valet.
179. Theologi dominicani, qui post S. Thomam scripserunt, plerique eius doctrinam secuti sunt et in quaestione de inspiratione vix quidquam addiderunt ad eam illis temporibus, de quibus hic loquimur. Pauci eius doctrinam in variis quaestionibus impugnarunt, ex quibus celeberrimum nomen nactus est Durandus a Sancto Porciano. Hunc igitur unum ex theologis scholasticis veteris Scholae dominicanae eligo ad ostendendum ne adversarios quidem S. Thomae aliam atque ipsum de inspiratione doctrinam tradidisse. In praefatione commentarii in libros sententiarum Durandus haec ait: Deus multis modis se revelat, quorum infimus est revelatio naturalis per creationem ipsam facta, suprema vero visio beatifica in caelis. Sed „ex primo modo infimo et imperfectissimo non deducimur ad supremum et perfectissimum nisi per medium modum, quo Deus nobis revelat se ipsum in libro Sacrae Scripturae, in quo nobis revelavit quaedam de se ipso, quae naturalem cognitionem excedunt . . . et alia ad salutem nos promoventia“.
„Sacra Scriptura excellit omnes alias scientias celsitudine dignitatis et auctoritatis, quam habet a principio originali, quia est immediate inspirata a Deo. . . . Ergo inter scientias et scripturas, quae ad spiritualem perfectionem animae pertinent, Sacra Scriptura, quae est immediate a Deo inspirata, quandam praerogativam dignitatis obtinet, quia est emanatio quaedam claritatis Dei sincera.“
„Secundo excellit Scriptura Sacra alias in plenitudine bonitatis, quam habet ex finali intento; et istud secundum sequitur ex primo. Quae enim ex altiori principio derivantur, ad altiorem finem ordinantur. . . . Ceterae enim scientiae humanitus inventae, sicut habent creatum et quasi terrenum principium, sic et ad finem creatum et quasi terrenum perducunt. . . . Sicut ergo terra est insensibilis quantitatis respectu caeli, sic bonitas ex aliis scientiis acquisita est quasi nullius momenti respectu bonitatis, ad quam Sacra Scriptura dirigit et conducit. . . . Ut dicit Hieronymus ad Paulinum: Discamus in terris, quorum scientia perseverat nobiscum in caelis. Hoc autem solum est in Sacra Scriptura.“
„Tertio Sacra Scriptura excellit omnes alias in certitudine veritatis, quam habet ex formali ornamento. . . . Quaecumque in Sacra Scriptura traduntur, aut solum aut principaliter divina revelatione tenentur; talia autem certissima
Ib. q. 1, a. 9.
Ib. 70, a. 1 ad 3.