De inspiratione sacrae scripturae
p. 172
sunt. Ratio huius est, quia supremum inferioris deficit ab infimo superioris. In omni enim genere visa sunt certiora auditis; sed audita a Deo, quamvis sint infima in gradu certitudinis in illo genere cognitionis, tamen certiora sunt et veriora his, quae sciuntur et videntur a nobis in lumine creaturae rationalis. Unde clarae et certae auctoritati divinae cedit ratio. . . . Et ideo prae ceteris scientiis, in quibus est plurimum falsitatis et modicum utilitatis, transeundum est ad istam.“
„Quarto Sacra Scriptura excellit omnes alias in voragine profunditatis, quam habet ex contento materiali. . . . Scibilium tria sunt genera: quaedam infra rationem, quaedam iuxta, quaedam supra. Infra rationem sunt, quae sensu percipimus; iuxta rationem, quae per viam rationis; supra rationem autem, quae nec sensus docet nec ratio persuadet, sed aut divina revelatione comprehenduntur aut Scripturarum auctoritate creduntur. Et haec sunt profundissima mysteria, de quibus agitur in Scriptura Sacra. . . . In uno et eodem sermone dum narrat gestum, prodit mysterium. . . . Quia, sicut dicitur 1 ad Cor 14, Spiritu loquitur mysteria. Iste autem est, qui Sacram Scripturam et doctrinam revelavit. . . . His igitur et aliis consideratis patet, quod Sacra Scriptura plena est caelestibus mysteriis, quae Deus suis fidelibus revelavit.“ In exponenda autem Scriptura servanda est recta mensura, „videlicet, ut non subtrahatur fidei, quod sub fide est, nec attribuatur fidei illud, quod sub fide non est. Utroque enim modo mensura fidei exceditur et a continentia Sacrae Scripturae, quae fidei mensuram exprimit, deviatur. Et hunc modum Deo adiuvante tenere volumus, ut nihil scribamus vel doceamus Sacrae Scripturae dissonum. . . . Et quia interpretatio dubiorum Sacrae Scripturae ad sanctam ecclesiam romanam et catholicam pertinet, omnia opera nostra huius libri et sequentium eius correctioni totaliter supponimus, utpote, qui ab initio in fide et obedientia romanae ecclesiae nutriti sumus et in romana curia in scholis sacri palatii veritatem Sacrae Scripturae docuimus et per sedem apostolicam ad episcopalem dignitatem, quamvis immeriti, promoti sumus. Modus autem loquendi ac scribendi in ceteris, quae fidem non tangunt, est, ut magis innitamur rationi quam auctoritati cuiuscumque doctoris, quantumcumque celebris vel sollemnis, et parvipendatur omnis humana auctoritas, quando per humanam rationem elucescit contraria veritas. Quamvis enim captivandus sit intellectus noster in obsequium Christi, et in his, quae fidem tangunt, plus acquiescere debeamus auctoritati Sacrae Scripturae quam cuicumque rationi humanae, quia divina notitia, quam exprimit Sacra Scriptura, plus excedit humanam notitiam quam humana notitia bestiales, tamen omnis homo dimittens rationem propter auctoritatem humanam incidit in insipientiam bestialem, ut comparatus sit iumentis insipientibus et similis factus sit illis.“
Ipse igitur Durandus, non obstante ingenio suo valde independente, de inspiratione Sacrae Scripturae plane consona docet cum S. Thoma et ceteris doctoribus catholicis.
180. Inter doctores, qui non theologiam scholasticam sed alias disciplinas theologicas excoluerunt, eminet Raimundus Martini, cuius opus apologeticum incribitur „Pugio fidei“, quia, ut ait, „iniunctum