De inspiratione sacrae scripturae
p. 173
est mihi, ut de illis Veteris Testamenti, quos Iudaei recipiant, libris vel etiam de Talmud ac reliquis scriptis suis apud eos authenticis opus tale componam, quod quasi pugio quidam praedicatoribus christianae fidei atque cultoribus possit esse in promptu ad scindendum quandoque Iudaeis in sermonibus panem verbi divini, quandoque vero ad eorum impietatem atque perfidiam iugulandam eorumque contra Christum pertinaciam et impudentem insaniam perimendam. Cum enim Iudaei divinam originem Veteris Testamenti agnoscant, „materia istius pugionis, quantum ad Iudaeos maxime, duplex erit: prima et principalis auctoritas legis et prophetarum totiusque Veteris Testamenti, secundaria vero quaedam traditiones, quas in Talmud et Midrashim, i. e. glossis et traditionibus antiquorum Iudaeorum repperi. . . . Has autem traditiones . . . Deum Moysi simul cum lege in monte Sinai credunt et referunt tradidisse“. Sed hoc „de omnibus, quae in Talmud sunt, credere propter innumeras absurditates, quas continet, nihil aliud reputandum est quam praecipitatae mentis insania“, etsi forte de quibusdam, quae veritatem sapiunt, hoc probabiliter admitti possit.
Proponit autem ubique ad originalem Sacrae Scripturae textum recurrere.
„Inducendo auctoritatem textus, ubicumque ex hebraico fuerit desumptum, non Septuaginta sequar nec interpretem alium, et quod maioris praesumptionis videbitur, non ipsum etiam in hoc reverebor Hieronymum, nec tolerabilem linguae latinae vitabo improprietatem, ut eorum, quae apud Hebraeos sunt, ex verbo in verbum, quotiescumque servari hoc potuit, transferam veritatem. Per hoc enim Iudaeis falsiloquis lata valde spatiosaque subterfugiendi praecludetur via, et minime poterunt dicere non sic haberi apud eos, ut a nostris contra ipsos me interprete veritas inducetur.“ Praevidet quidem sibi ex hoc calumniam paratum iri, sed defendit se exemplo S. Hieronymi, cuius verba allegat. „Haec autem ex ore S. Hieronymi propterea induxerim, antequam opusculum exordiar, ut in eo, quod eum vel alios in transferendo propter causam, quam dixi multoties, non sequar, contra illos, qui saepius arguunt, quidquid ipsi non fecerint, et omnia fere vituperant, quae ignorant, quare et hoc procul dubio reprehensuri sunt [me defendam].“ Dein variis exemplis ex Sacra Scriptura desumptis ostendit saepe recursum ad textum originalem esse necessarium . Septuaginta interpretes „tria, i. e. subtrahere, addere, mutare, in multis valde Sacrae Scripturae locis perpetrasse noveris“ .
Iamvero cum „Sacram Scripturam mentiri et apud eos [Iudaeos] et apud nos sit impossibile et absurdum“ , Raimundus ostendit secundum textum hebraicum Veteris Testamenti Messiam venisse ante destructionem secundi templi, veterem legem esse abrogatam et novum foedus, olim promissum, esse institutum.
„Futurum enim erat, ut lex Moysis evanesceret coram lege Messiae seu Christi in cunctis caerimoniis suis, i. e. ut cum lege Christi non quidem
Ed. Lipsiae 1587, Procem. 2 sqq.
Ib. 870, P. 3, d. 3, c. 16, n. 43.
Ib. 316, P. 2, c. 4, n. 9.