De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 174

iuxta litteram, sed secundum mysticam ac spiritualem intellegentiam servaretur.“ Quare Christus prius per triginta annos totam legem Moysis servavit tum vero „novam evangelii sui legem per tres annos et quasi dimidium factis et verbis in cordibus credentium et praecipue apostolorum et septuaginta duorum discipulorum scribere non cessavit ac finaliter Spiritu Sancto, quidquid in cordibus eorum docendo scripserat, sic firmavit, quod nulla persecutione, nulla inde poterit oblivione ulterius deleri“ .

Sunt quidem in Sacra Scriptura metaphorae, quae recta interpretatione indigent.

„Sacra Scriptura saepe loquitur mystice atque parabolice, frequenter quoque translative sive transsumptive vocat res quaslibet aliarum rerum nominibus, et etiam ipsos homines, secundum quod eorum requirunt opera sive mores vel etiam qualitates.“ Multa quoque in Scriptura sunt obscura, sed „quandocumque in Scriptura ambiguitatis alicuius controversia oritur, in praecedentibus vel subsequentibus quaerendum est, Scriptura illa qualiter intellegenda sit, et controversia qualiter dirimenda“. Itaque „si ea, quae in Sacra Scriptura ambigue dicta sunt, decernenda atque intellegenda sunt secundum praecedentia et subsequentia . . . illos, qui ea, quae manifeste et aperte dicta sunt, omnino volunt a praecedentibus discrepare, non solum caecitate, sed etiam insania laborare manifestum est“ . Nam quidquid ex Sacra Scriptura manifeste demonstratur, omni humana ratione fortius est. „Ne videatur ergo fides catholica in vanis rationibus constituta, et non potius in solidissima Dei doctrina, ingenue confitemur [rationes contra aeternitatem mundi allatas esse probabiles tantum]. Porro nos habemus, ut ait B. Petrus ep. 2, c. 1, firmiorem propheticum sermonem, cui bene facimus attendentes, quasi lucernae ardenti in caliginoso loco, i. e. in hebraica veritate, in populo iudaico. Nec non et sermonem evangelicum. De Vetere autem Testamento iam habes testimonia superius. Haec ergo et his similia sunt in Sacra Scriptura, quae rationes nostras omni humanae rationi et praeponderare et sufficienter faciunt praevalere.“

ART. IV.

DE ALIIS QUIBUSDAM THEOLOGIS MEDII AEVI.

181. Praeter theologos duorum ordinum S. Francisci et S. Dominici nemo ex doctoribus medii aevi maiore fama fruebatur quam Henricus Gandavensis (secundum sententiam nunc communiorum sacerdos saecularis), discipulus Alberti Magni. Henricus omnibus copiosius de Sacra Scriptura disseruit. Quia autem nostra aetate paene est ignotus, liceat ex eius doctrina paulo plura excerpere .

Statuit igitur imprimis theologiam, i. e. notitiam rerum supernaturalium, non statim ab initio humani generis scribendam fuisse, sed tum demum, cum homines doctrinam et legem ab initio acceptam

Ed. Lipsiae 1587, 778 sq., P. 3, c. 11, n. 12.

Ib. 427, P. 2, c. 12, n. 5. Ib. 294, P. 1, c. 3, n. 32 sq.

Ib. 229, P. 1, c. 13, n. 4.

Summa; Ed. Ferrariae 1646, P. 1, a. 8 sq., p. 164 sq.