De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 4

sensum „Scriptura a Deo inspirata“ et censet vertendum esse „Scriptura Deum spirans“. Cuius tamen solius auctoritas, quantumvis apodictice loquatur, nequit praevalere contra ceteros omnes.

Etiam extra Sacram Scripturam usus huius vocis perrarus est. In Plutarchi opere „De placitis philosophorum“ (5, 2) ad quaestionem: Πῶς ὄνειροι γίνονται; respondetur inter alia: Ἡρόφιλος, τὸν ὸνείρους τὸν θεοπνεύστους κατ' ἀνάγκην γίνεσθαι. Ibi pro θεοπνεύστους legendum esse θεοπέμπτους est coniectura Wyttenbachii, quam ii, qui post Wyttenbachium Plutarchi opera critice ediderunt, respuendam esse censebant. Alius locus invenitur apud Phokylidem (Ποίημα νουθετικόν 121), qui poëta γνωμικός vixit quidem sexto ante Christum saeculo, sed eius gnomae multo post a scriptoribus christianis partim purgatae, partim auctae et in unum carmen collectae esse videntur . Legimus ibi: Τῆς δὲ θεοπνεύστου σοφίης λόγος ἐστιν ἄριστος. In libris sibyllinis (5, 405, al. 406) homines dicuntur θεόπνευστοι, quia a Deo vitam acceperunt; fontes item calidi sunt θεόπνευστοι (5, 307, al. 308), quia a numine praesente quodammodo inflati ebulliunt. His igitur perpensis vocabulum θεόπνευστος sensum passivum habere multo probabilius dicendum videtur. Quae probabilitas ad certitudinem evehetur, si viderimus scriptores graecos, qui indolem linguae suae sane noverunt, unanimiter et constanter illud vocabulum interpretantes sensu passivo, sensum vero activum interdum tantum ut consequentem admittentes in hunc modum: Quia Scriptura est a Deo inspirata, Deum spirat. Origenes e. g. ait: „Sacra volumina Spiritus plenitudinem spirant, nihil-que est sive in prophetia sive in lege sive in evangelio sive in apostolo, quod non a plenitudine divinae maiestatis descendat.“

5. Scriptura autem vocatur a Deo inspirata, quia, qui eam scripserunt, sub speciali Dei motione scripserunt. Unde distinguitur inspiratio activa, quae est ipsa actio Dei in scriptorem influentis; inspiratio passiva, quae est motio divina ad scribendum in scriptore existens; inspiratio terminativa, quae est ipse liber sub illa motione divina scriptus. Facilem autem esse transitum a conceptu inspirationis passivae ad conceptum inspirationis terminativae, seu a scriptore inspirato ad librum inspiratum, videtur per se manifestum. Inspiratio activa a graecis scriptoribus vocatur etiam ἐπίπνοια, sacri scriptores dicuntur θεοφερούμενοι vel πνευματοφόροι; θεόπνευστος vero sola fere Scriptura nominatur, idque saepissime, cum raro admodum eadem vox applicetur ad sacros scriptores, quemadmodum e. g. Hippolytus loquitur de τοῖς θεοπνεύστοις προφήταις καὶ θεοῦ καὶ λόγου ἐξηγηταῖς . Similiter Chrysostomus et pauci alii. Scripturae θεοπνευστίαν rursum nobis explicet

C. Alexandre, Oracula Sibyllina II, Parisiis 1856, excursus 5, c. 11, p. 401 sqq.

In Ier. hom. 21, n. 2 (M 13, 536).

Cf. Bonwetsch, Studien zu den Kommentaren Hippolyts, Leipzig 1897, 20.