De inspiratione sacrae scripturae
p. 175
per exuberantiam peccatorum quasi de corde suo deleverant . Neque tamen debuit statim tota doctrina conscribi, sed paulatim, ut homines prius e peccatorum et errorum caeno educti, deinde ad perfectiora proveherentur . In omnibus vero libris Veteris et Novi Testamenti simul sumptis doctrina supernaturalis tam perfecte tradita est, ut nihil ad eam addendum sit. Nam apostoli acceperunt Spiritum Sanctum, qui eos induceret in omnem veritatem. Apostolica et evangelica doctrina est una et eadem, quae ad Vetus Testamentum se habet, ut explanativa quorundam eorum, quae obscure in illis [libris Veteris Testamenti] dicta sunt in sensu litterali, et ut interpretativa eorundem secundum sensum mysticum, allegoricum, tropologicum vel anagogicum. Specialiter autem se habet ad Vetus Testamentum... caerimoniales observantias spiritualiter interpretando et defectum moralium supplendo . Itaque evangelica doctrina non iam est augenda, sed magis magisque usque ad finem mundi explicanda. Neque doctrina Novi Testamenti est dicenda contraria doctrinae Veteris Testamenti neque est alii auctori attribuenda, ut Manichaei voluerunt, sed idem Deus imperfecto populo imperfecta tradidit, perfecta vero reservavit ei populo, quem voluit ad perfectionem adducere .
182. Deus est principalis auctor Scripturae, scriptores vero humani sunt secundarii auctores.
„In artificialibus, ubi est unus artifex, qui opus dirigit et regulat, et alius manu operans secundum regulas ab artifice traditas, manu operans non dicitur auctor operis, sed artifex, maxime ob hoc, quia hic rationes et regulas operandorum novit, ille autem non.... Similiter ergo erit in aliis artibus et scientiis, quod, secundum quod describens artem novit vel non novit regulas artis, secundum hoc debet dici auctor artis vel non auctor, ut ille, qui per se novit rationes et regulas artis, quas alteri describendas dictat et proponit, debeat dici auctor principalis et primus scientiae, non autem qui eam immediate describit. Nunc autem ita est, quod rationes et regulas huius scientiae [supernaturalis] solus Deus per se et de se novit, nec potuit creatura ulla ex puris naturalibus ad eam attingere, sed secundum regulas et rationes eius sibi inspiratas a Deo prophetae et apostoli eam conscripserunt et conscribere potuerunt.... Solus ergo Deus potest dici auctor huius scientiae. Quia tamen per homines ministratae sunt Scripturae, qui eas conscripserunt, et contemplati sunt ipsam sapientiam, quantum potuit humanis cordibus contingi, et sic regulas artis huius, quam conscripserunt, perfectissime intellexerunt, non solum organa et canalia, ut per quae transierunt verba huius scientiae... immo vero, licet secundarii, debent dici auctores ex thesauro artis sibi infusae eam describentes.“ Itaque haec scientia alio modo reducitur ad auctoritatem divinam atque scientia naturalis et acquisita, et multo magis est infallibilis. „In tantum etiam dependet veritas huius scientiae a divinae auctoritatis inspiratione, ut non solum homines conscribentes hanc scientiam per inspirationem conciperent sententias
Ib. a. 8, q. 4.
Ib. a. 8, q. 5.
Ib. a. 8, q. 6, n. 13.
Ib. a. 9, q. 1.