De inspiratione sacrae scripturae
p. 176
conscribendas, sed etiam verborum qualitatem ac formam... quia prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali saeculares litterae sunt compositae. Et vere non erat locutio prophetarum secundum suam vel audientium, sed secundum voluntatem Spiritus Sancti, qui loquebatur in illis. Sicut enim in prophetarum potestate non erat, semper habere spiritum, semper futura praedicere, ita non erat potestatis eorum, ut, quaecumque vellent, docerent, sed ea sola docebant, quae a Spiritu didicerant... ut possit quoad hoc homo dici auctor secundarius et ministerialis.“
„Et quod Deus principalis auctor dicitur huius scientiae, hoc diversimode attribuitur toti Trinitati et singulis personis in Trinitate. Dicitur enim auctor principalis Deus Trinitas, quia actio revelationis seu inspirationis, eo quod est respectu creaturae, communis est toti Trinitati. Sed quia hoc, quod agunt Filius et Spiritus Sanctus, sicut et hoc, quod sunt, habent a Patre, ideo principalitas auctoritatis huius scientiae, sicut et cuiuslibet alterius divini operis, attribuenda est Deo Patri... Ipsa autem scientia, quae per revelationem conscripta est, quia appropriatur Filio, et similiter ipsa revelatio, quoad hoc principalis auctoritas huius scientiae attribuitur Filio. Ipsa etiam revelatio, quia non nisi ex dono procedit, quod appropriatur Spiritui Sancto, quoad hoc auctoritas haec attribuitur Spiritui Sancto. Et secundum hoc diversimode Deo attribuitur auctoritas huius scientiae.“
Quamprimum autem constat Deum esse auctorem S. Scripturae, sequitur omnibus dictis Sacrae Scripturae fidem absolutam adhibendam esse, quia maior auctoritas quam divina esse non potest.
183. Sed restat quaestio, num „rationale sit credere auctorem huius scientiae fuisse Deum“. Hoc affirmandum est ob quattuor rationes.
„Primo ex miraculorum operatione in eius praedicatione... Secundo... quod nihil terrenum, nihil, quod carnis et voluptatis erat, praedicavit, sed quae paupertatis, abstinentiae et asperitatis, et quod nihil eorum, quae sensus attingit, pro Deo colendum docuit. Tertio patet idem, quod secundum doctrinam eius imperitum vulgus credit et praedicat, servat perpetua ieiunia, contemnit coniugia, cruces et flammas neglegit, patrimonia pauperibus tribuit. Quarto patet idem eo, quod per tam humilem doctrinam Christi, per apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces et sanguinem, per sanctorum praedicatam vitam totus fere mundus conversus est, quod per philosophos et eorum doctrinam perspicacem fieri non potuit... Haec ergo et huiusmodi ad rationabiliter credendum huic scientiae propter Dei auctoritatem sufficientia debent esse indicia, non solum pro tempore ecclesiae primitivae, sed etiam pro toto ecclesiae decursu usque in finem, licet de cetero non fiant... Et licet per prophetas et apostolos intermedios illa doctrina tradita sit, et auctoritate eorum divina auctoritas nobis in iis credita sit, tamen propter Christi auctoritatem, immo Dei in Christo, ei ipsi principaliter credendum est... Quare cum Sacra Scriptura directa sit humano generi a Deo per medios prophetas et apostolos et eorum successores, certitudo notitiae veritatis huius scientiae non potest attribui alicui mediorum, nisi quia in ipso cognoscitur primum dirigens, scilicet virtus divina, refulgens in mira-
Summa a. 9, q. 2.