De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 177

culis circa medios ad nos scientiam istam deferentes.... Quod autem credimus posterioribus, circa quos non apparent virtutes divinae, hoc est, quia non praedicant alia, quam quae illi in scriptis certissimis reliquerunt, quae constat per medios in nullo fuisse vitiata ex consensu concordi in iis omnium succedentium usque ad nostra tempora.... Huius enim fidem faciunt illa... quae [Deus] operatus est circa universalem ecclesiam usque ad tempora nostra, propter quae credendum esset ipsi ecclesiae, etsi non esset testimonium ipsius Scripturae.... Non est igitur incerta Dei auctoritas circa hanc Scripturam, nec levitatis est ei credere. Ille igitur, qui primum ad fidem accedit, potius credere debet ecclesiae quam Sacrae Scripturae, „quia facta possunt eum magis certificare quam nuda verba nondum intellecta“. Praeterea particularia credi debent, ergo etiam proponi, .in quo magis valet praedicatio ecclesiae quam inspectio Scripturae, quia distincta magis in ea fit articulorum explicatio“. Sed si quis semel debito modo instructus est et fidem concepit, „ad fidem iam genitam confirmandam in fideli maxime valet auctoritas intellecta Sacrae Scripturae, cui fidelis adhaeret, etsi videret illos, per quos fidem acceperat, a fide resilire et per impossibile totam ecclesiam in aliis a fide recedere“. Hoc valet de dispositione credentis; nam ex parte rei creditae „omnino credendum est aequaliter Scripturae et ecclesiae, quia in nullo discrepare possunt“. „Fideles, quanto magis in intellectu huius scientiae [Scripturae] proficiunt, tanto firmiores in fide et magis catholici fiunt.“

Si comparatur auctoritas Scripturae cum ratione humana, „quantum est ex parte rei creditae, dicendum est simpliciter, quod magis credendum est auctoritati Scripturae quam cuicumque naturali rationi, quia Scriptura ex rectitudine divinae veritatis conscripta est, quae in infinitum excedit rectitudinem humanae rationis, unde et Scriptura continet veritates naturalem rationem excedentes“. Sed si quis evidenter cognoscit aliquam naturalem veritatem, et si huic veritati „littera Scripturae videatur esse contraria, hoc non est, nisi quia male est intellecta [Scriptura], et tunc magis credendum est rationi naturali quam auctoritati Scripturae quoad illum sensum, quem littera praetendit contrarium rationi, et quaerendus est alius [sensus], quousque inveniatur ille, qui rationi congruit; et si non statim possit inveniri, non propter hoc omnino litteram habere veritatem negandum est“. Ceterum contra ea, quae ecclesia tenet ex Scriptura, non potest esse talis evidens ratio, unde contra haec pugnare est haereticum .

184. Primi quidem doctores huius scientiae supernaturalis debuerunt esse simplices, ut ista scientia Deo auctori tribueretur, non hominibus, sed posteriores doctores, qui debent fideles in intellectum Scripturae inducere, debent esse versati in iis, quae scientiae naturales docent in communi cum Scriptura, et quae ex scientiis naturalibus possunt esse adiumento ad Scripturam interpretandam. „Est autem triplex ratio, propter quam isti secundi doctores non simplices, sed instructi esse debent in scientiis saecularibus. Prima, ut errores sapientiae mundanae contrarii veritati fidei cognoscantur et improbentur.... Secunda, ut veritates contentas in iis agnoscant et in usum doctrinae fidei convertant.... Tertia, ut, postquam circa eos divinae auctoritatis miracula deficiunt, quae primos doctores et eorum doctrinam

Ib. a. 9, q. 3.

Ib. a. 10, q. 1.

Ib. a. 10, q. 2.