De inspiratione sacrae scripturae
p. 178
honorabiles reddebant, saltem iis peritia rationis assistat, ne despicabiles a sapientibus mundi habeantur, et per eos scientia fidei ab infidelibus blasphemetur... Unde postquam Deus fecit, quod in se est, fidem fundando, homo debet facere, quod in se est, ipsam manifestando, et ad hoc totis viribus studere. Idem suo modo valet de auditore huius scientiae, qui vult ad eius perfectam notitiam pervenire .
Debetne quivis Christianus legere Sacram Scripturam? Ad hoc respondendum est: Omnis homo debet addiscere ea, quae scitu necessaria sunt ad salutem. Iamvero „quidam hominum nec sunt sic ingenio praediti nec sic aliis disciplinis imbuti, ut ad mysteria huius Scripturae investiganda et ad populum instruendum umquam utiles esse possint... Et de istis dicendum, quod non oportet eos esse auditores huius scientiae per lectionem, sed solum per praedicationem, quousque instruantur in fide et moribus, quantum iis sufficit ad salutem, et se custodire in fide, spe et caritate, et per illa attingere finem ultimum huius scientiae, secundum quod talis instructio cuilibet adulto baptizato proponenda est, grosso modo ea, quae sunt huius Scripturae, transcurrendo“. Illi vero, qui sunt naturali ingenio praediti et aliis disciplinis imbuti, si se praeparant ad alios instruendos, debent addiscere hanc scientiam, ut patet. Sin autem non proponunt aliorum curae et doctrinae intendere, et si sunt aliis legitimis negotiis impediti, possunt sola audita praedicatione esse contenti. „Si vero negotiis legitimis impediti non sunt, tunc omnino ad auditum huius Sacrae Scripturae debent se transferre, quia reddituri sunt rationem de talento sibi commisso, pro eo scilicet, quod ingenium naturale et scientias acquisitas in usum huius scientiae non ordinant, cui famulari debent, ut in ea Deus cognoscatur et diligatur, quantum possibile est pro statu huius vitae, etiamsi ex sola desidia et neglegentia ab auditu eius se alienent. Quodsi eam audire ex aliquo contemptu omittant, vel quia eius auditum non esse necessarium dicant aut parvipendant, vel aliarum scientiarum auditum eius auditui tamquam pretiosiorem anteponant, isti maiorem damnationem incurrunt.“ Demonstrat dein multis Henricus, quomodo ad Scripturam recte intellegendam necessarium sit auxilium divinum supernaturale .
185. Scriptores inspirati, etsi naturaliter debuerunt esse indocti, supernaturaliter tamen perfectum intellectum acceperunt eorum, quae scripserunt.
„Error erat quorundam haereticorum prophetas et Sacrae Scripturae conscriptores tamquam arreptitios locutos fuisse et ita ea, quae conscripserunt, non intellexisse.“ Sed hoc est falsum, quia Spiritu Sancto inspirati locuti sunt, qui non dementat homines; neque solum inspirati erant ad verba scribenda, sed etiam ad eorum intellectum habendum. „Quicumque sacri doctores, qui Spiritu inspirati locuti sunt, perfecte intellexerunt, quae scripserunt“, etsi non omnes illo summo gradu perfectionis, quem Moyses habuit, qui dicente Augustino omnes veros sensus suorum verborum intellexit, qui umquam ex eius verbis deduci possunt .
Nobis autem, qui non tam immediate omnem sensum Scripturae percipimus, necessaria est Scripturae expositio. „Procul dubio Sacra Scriptura exponenda
Summa a. 11, q. 7. Ib. a. 12, q. 5. Ib. a. 12, q. 6.
Ib. a. 13. Ib. a. 13, q. 9.