De inspiratione sacrae scripturae
p. 179
est, et hoc requirit modus traditionis ipsius scientiae. Sic enim tradita et involuta est mysteriis, ut sensus spiritualis nec non et litteralis sit frequenter obscurus, et etiam, quantum apparet prima facie, frequenter sensus litteralis absurdus sit. Ne ergo in ea absurditas aliqua appareat, et ut veritas eius tecta pateat, attentissime Sacra Scriptura exponenda est. Maxime id valet de Vetere Testamento, quod datum est in prophetiam Novi Testamenti. „Licet illud Testamentum non sit modo servandum litteraliter, est tamen servandum spiritualiter; et ideo multo diligentius est nunc legendum et exponendum.“ „Cum Scripturae cuiuslibet expositio hoc quaerit, ut veritas eius elucescat discenti ... si liquida veritas, quae quaeritur, ultro in littera se offert, profundius investiganda expositione non est. Cum vero veritatem littera abscondit, quousque liquida veritas inveniatur, expositio profunda quaerenda est. ... Et sic non est cessandum, donec ad solidam sapientiae veritatem perveniamus.“ At nihil affirmandum, „nisi quod iuxta regulam fidei certissime inventum cognoscatur“. Hac enim regula neglecta ortae sunt haereses .
186. Estne multiplex sensus et expositio Scripturae?
„Quidam dicebant, quod simpliciter erant intellegendae Scripturae, ita quod nonnisi litteralem sensum oporteret advertere, quod aperte falsum est“, quia praeter sensum litteralem est mysticus. Et ideo Scriptura multipliciter exponenda est. Neque hic modus est sophisticus, quia solum tum, cum „sub eadem voce, sive complexa sive incomplexa, significantur plura vel consignificantur, sermo est sophisticus. Sed talis diversitas expositionum non est illa, quae competit huic scientiae, sed quae fit secundum aliam et aliam rationem, quia videlicet expositio historica fit secundum significationem vocum, expositiones vero mysticae secundum significationes rerum.“ „Non solum enim scientia ista loquitur vocibus, sicut aliae, sed etiam loquitur rebus. Ex factis autem et gestis notitia insinuari non potest nisi gestis ipsis primo in se litteraliter praecognitis. Duplex igitur expositio Scripturae nobis imprimis necessaria est: Una ad cognoscendam veritatem rei in ipsis factis et gestis, quibus alia intellegenda nobis insinuantur, quae appellatur expositio historica sive litteralis, supra quam debet fundari expositio spiritualis. Alia vero ad cognoscendum illa, quae per facta et gesta huiusmodi intellegenda insinuantur, quae appellatur expositio mystica sive spiritualis. ... Et quia per facta et gesta huius scientiae fidei nobis intellegenda non insinuantur nisi illa, in quibus ipsa nos informare intendit, videlicet quid credendum, quid diligendum, quid sperandum, ad quae tendere debet omnis spiritualis expositio huius scientiae secundum regulam fidei, idcirco spiritualis expositio est tantum triplex“: allegorica, tropologica, anagogica. Ergo „quattuor sunt sensus huius scientiae, et non possunt esse plures“. Nam si dicuntur esse „multi alii sensus et modi exponendi, scilicet parabolice, ironice, metaphorice et huiusmodi, dicendum, quod omnes illae expositiones ad expositionem historiae reducuntur, quia historica veritas aliquando exprimitur sermone proprio, aliquando sermone translato et figurativo et diversimode secundum diversos modos figurarum locutionum. Unde parabolae evangelicae ad sensum historicum pertinent, et similiter earum expositio expositio est historiae“ .
Ib. a. 15, q. 1.
Ib. a. 16, q. 2.
Ib. a. 15, q. 2.
Ib. a. 16, q. 3.
Ib. a. 16, q. 1.