De inspiratione sacrae scripturae
p. 180
Si quaeritur, num Scriptura ubique multipliciter exponenda sit, respondetur.
„Ubique multiplex expositio in Sacra Scriptura exquirenda est, praeterquam ubi litteraliter spiritualis expositio expressa est, ut est illud: Diliges Dominum Deum tuum et cetera praecepta moralia, aperto sermone proposita, quae non sunt nisi litteraliter exponenda, et nullum mysterium in iis quaerendum, quia magis obumbraret intellegentiam, quam illuminaret, sicut et in pluribus dictis Salomonis.“ Ubicumque vero sola litteralis expositio nihil ad aedificationem confert, etiam spiritualis expositio est quaerenda, quia omnia scripta sunt ad nostram utilitatem .
187. Sed estne omnis expositio, quae verbis verum exprimit, ut vera expositio Scripturae accipienda? Respondetur: Expositio, quae aliquid in se verum dicit, potest tamen plane non pertinere ad id, quod exponendum est.
„Impertinens autem potest esse duplex, quia aut impertinens est circumstantiae litterae, immo circumstantia litterae aliud intellegendum indicat, aut impertinens intentioni litterae, quia non valens ad fidei aedificationem aut morum, ad quae tota expositio Sacrae Scripturae debet tendere. Expositio vera primo modo, si tamen ex circumstantia litterae deprehendi poterit esse talis, tamquam impertinens respuenda est. . . . Et similiter est in ea, quae est impertinens secundo modo. . . . Si vero expositio pertinens sit utroque modo, ut scilicet circumstantia litterae eam non refutet et ad fidei et morum aedificationem ducat, omnis talis expositio vera acceptanda est. Sed tunc distinguendum est: Quoniam si littera habere poterit sensum historicum et litteralem et similiter mysticum, historiae expositio primo et principaliter attendenda est et accipienda et deinde mystica, et non primo mystica, nisi cum non potuerit haberi litteralis [e. g. in figuratis locutionibus]. . . . Est autem advertendum, quod tam in sensu litterali quam mystico, cum utrobique plures congruentes possint haberi, ad cognoscendum, quis eorum magis sit acceptandus, sentiendum est cum Augustino , cuius verba ex tractatibus De Genesi ad litteram et De doctrina christiana affert, ubi Augustinus dicit omni modo conandum esse, ut inveniamus, quid scriptor sacer senserit; si hoc incertum maneat, ut teneamus id, quod cum fide catholica concordet et cum circumstantia litterae non pugnet; sin autem ipsa circumstantia litterae obscura maneat, ut saltem id solum teneamus, quod sana fides praescribit. Itaque ea fere refert Henricus, quae supra n. 126 dedimus; non vero excerpit, quae n. 125 ex libris Confessionum exscripsimus, sed de iis haec tantum habet: Si unam veram expositionem habemus, non debemus aliam addere „tamquam illam, quam scriptor intellexit principaliter in illo genere expositionis. In alio tamen genere expositionis [mysticae] non est inconveniens aliam acceptare sententiam tamquam congruam, licet non tamquam principaliter a scriptore intentam. Unde non est inconveniens ipsum scriptorem sub eadem littera plures expositiones intellexisse et unam aliis excellentiorem et principaliorem, ut dicit Augustinus in fine 12 Conf.“
Apparet igitur hic idem studium mitigandi Augustini doctrinam de multiplici sensu litterali, quod iam supra in S. Thoma observa-
Summa a. 16, q. 4.
ib. a. 16, q. 6.