De inspiratione sacrae scripturae
p. 181
vimus (n. 177). Ipsi Henrico multiplex sensus litteralis idem est atque sophisticus, ut paulo ante vidimus.
188. „Sacra Scriptura ad duo exponitur, quorum unum est, ut recta fides credendorum ex eius expositione capiatur; aliud vero est, ut ea. quae recta et certa fide tenentur, clara intellegentia cognoscantur. Et quia secundum Augustinum, quod credimus, debetur auctoritati, quod intellegimus, debetur rationi, expositio Sacrae Scripturae prima intentione debet potius fieri auctoritatibus quam ratione, secunda vero intentione potius debet investigari ratione quam auctoritate. Auctoritatibus autem exponi potest secundum dicta sanctorum Patrum et ex iis, quae tenet consuetudo universalis ecclesiae, sed maxime exponenda sunt obscure dicta Sacrae Scripturae ex quibusdam aliis clarioribus dictis eiusdem Scripturae.“ Ratione autem exponenda est Sacra Scriptura, primo, „ut, quae ex Scripturis credimus, clara intellegentia capiamus“; secundo, ut, quae Scriptura non diserte dicit, per rectas conclusiones colligamus; „quaerendum ratione, quid consentiat veritati, fitque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est nec valeat auctoritas“; tertio, „ut adversarios Sacrae Scripturae, quos non possumus convincere sola auctoritate, convincamus et ratione consentiente auctoritati“. Si ipsa Scriptura exponit se ipsam in eodem vel alio loco, potior est haec expositio omni ratione. „Sed illa expositio, quae fit ratione dilucida, semper est potior quam illa, quae fit alia auctoritate non canonica“, sed alicuius doctoris humani. Dubia autem expositio cedit auctoritati. Ad intellegentiam Scripturae praebendam potior est quidem per se ratio quam auctoritas. Quia tamen propter intellectus nostri debilitatem ad clarum intellectum credibilium et ad discernendum, quae sit ratio veridica et quae non, vix pervenire possumus, cum frequenter nobis vera ratio videatur, quae vera non est, in hac scientia fidei omnis ratio super fidei auctoritatem fundari debet et secundum eam dirigi. Idcirco et simpliciter et absolute potior est expositio in hac scientia auctoritate canonis facta quam ratione quacumque. . . . Peccant ergo multum, qui in exponendis et tractandis illis, quae sunt fidei, plus rationibus quam auctoritatibus inniti volunt, immo per hoc fidem despectam reddunt, cum rationem nituntur ostendere de iis, quae non rationibus probari possunt, sed auctoritate fidei teneri absolute debent, ubi etiam, licet quandoque ea, quae credimus, rationibus nitimur confirmare, semper tamen auctoritati magis quam rationi innitendum est.
Haec sunt fere, quae Henricus de Scriptura tradit. Ipse copiosius quam ullus alius theologus medii aevi de Sacra Scriptura scripsit; quoad rem cum S. Thoma in plurimis consentit.
189. Alius insignis theologus medii aevi est Aegidius Romanus (Colonna), cuius pauca tantum dicta audiamus, quia nihil addit ad praecedentia.
Etsi omne verum est a Deo, „specialiter tamen veritas tradita in Scriptura Sacra dicitur esse a Deo sive a Spiritu Sancto, quia huius veritatem non possumus investigare per naturalem causam, sed oportet, ut habeamus eam
Ib. a. 16, q. 8.