De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 182

per divinam inspirationem. Ideo vult Augustinus, quod maior sit huius Scripturae auctoritas quam totius humani ingenii perspicacitas, quia firmior veritas est, quae innititur iudicio divino, cui non potest subesse falsitas, quam quae innititur humano, cui falsitas subesse potest... Ideo bene dictum est, quod totius Scripturae Sacrae, quae divinae inspirationi innititur, Deus creator omnium est causa efficiens principalis“ . „Scriptura Sacra ad hoc inspirata est sanctis hominibus, ut nos tamquam parvuli ducamur per ipsam. Ideo eo modo loquitur, qui magis congruit nobis, et per quem sumus magis apti doceri.“ Etsi multa dicuntur in Scriptura de rebus naturalibus, tamen, „si consideretur tota Scriptura vel totus canon Bibliae, valde modica pars est de talibus, et illud, quod est ibi, non est propter corporalia, sed propter animam, ut ex hoc assurgamus ad laudandum Deum, quod faciendo merebimur secundum animam“ . „Si enim volvamus et revolvamus Scripturam, non inveniemus ibi nisi verba vitae aeternae et ordinantia ad vitam aeternam... Vetus ergo Testamentum et Novum non sunt nisi rota in rota“ ; unum enim per aliud declaratur, utrumque verba vitae aeternae habet. Nam etsi in Vetere promittebantur temporalia, hoc erat, ut per talia manuducerentur ad aeterna, ita quod Christus, praedicans non temporalia sed caelorum regnum, legem non solvit, sed adimplevit. Omnia ergo considerata in sacra pagina sunt verba vitae aeternae, quia sunt propter vitam aeternam.“

Ideo est differentia inter theologiam et scientiam humanam; nam „scientiae humanitus inventae sequuntur modum humanum, ista autem divina scientia sequitur modum divinum. Modus autem humanus est, ut per intellectum primo feratur in creaturas et in sensibilia, et postea per creaturas feratur in Deum et per sensibilia in intellegibilia. . . . Sed theologia, quae sequitur modum divinum, cum Deus prius cognoscat se et cognoscendo se cognoscat alia, prius tractabit de Deo et postea de aliis, non quod in via per hanc scientiam videamus Deum per essentiam . . . sed quia scientia, quae principaliter innititur auctoritati divinae, debet prius tractare de ipso Deo, cuius auctoritati innititur. . . . Nisi enim sciremus, qualis est ille, cuius auctoritati debemus inniti . . . nesciremus, cui debemus credere.“ Non obstat, quod Moyses prius coepit dicere de mundo sensibili. „Quia Moyses loquebatur populo gross et rudi, ideo incepit a quibusdam sensibilibus, ut a creatione caeli et terrae, ut per illa sensibilia manuduceret populum ad credendum, quod non erant veri dii idola, quae colebantur, sed erat unus verus Deus et omnipotens.“

Quod modum exponendi Scripturam attinet, statuenda sunt haec: Ubi in Scriptura „modus loquendi est rerum gestarum, i. e. litteralis, bonum est etiam ad litteram salvare, quod dicitur“. Porro ubi res naturaliter explicari possunt, non est recurrendum ad miracula. „Quanto enim magis possum Scripturam Sacram salvare cum his, quae conveniunt naturis rerum, debemus facere.“

In 1 Sent., Prolog.; Ed. Veneta 1581, I 3.

Ib. dist. 12, q. 3, a. 1; I 544.

Ib. in 2, dist. 23, dub. 5 lit.; II 241. Cf. Ez 1, 16.

Ib. in 1, dist. 1, P. 1, q. 1, a. 1; I 5 sq.

Ib. in 1, dist. 1, P. 1, q. 1, a. 2; I 8 sq.

Ib. in 2, dist. 18, dub. 3; II 98.