De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 183

Praeterea „in exponendo Scripturam Sacram quinque sunt attendenda: Primo, ut non trahamus Scripturam Sacram ad sententiam nostram et ad id, quod magis nobis placet, sed quod nos conformemus illi sententiae, quam Scriptura Sacra magis sonare videtur. Multi enim sic Scripturas exponunt, quod magis, quod animo conceperunt, volunt, quod Scriptura dicat, quam velint conformare animum ei, quod magis Scriptura sonat... Secundo attendendum est, ne in expositione Scripturae magis appretiemur scripturas alias quam ipsam Sacram Scripturam... Tertio attendendum est, ne Scripturam Sacram taliter exponamus, quod merito possimus ab infidelibus irrideri, propter quod inducantur, ut credant Scripturae Sacrae subesse errorem. Quarto attendendum est, ne obscuritatem Scripturae in aliquam partem sic trahamus pertinaciter, quod aliquo tempore, si appareat non sic esse, videri possit, quod labes aliqua vel falsitas subsit Scripturae Sacrae. Quinto attendendum est, ne sic nostram opinionem in talibus asseramus, vel quod expositionem aliquam in tantum approbemus, quod expositioni alii, quae vera esse potest, praeiudicemus.“

Haec pauca de Aegidio, qui in plurimis sequitur S. Thomam, etsi modo prorsus suo doctrinam exponit. Plura iuverit excerpere ex alio theologo saeculi decimi quarti, non quia hic magna auctoritate in theologia pollet, sed quia ob expositiones suas biblicas saepe nominatur, et quia liber eius rarissime invenitur.

190. Richardus Armachanus (Fitzralph), ita dictus, quia erat archiepiscopus urbis Armagh, sedis primatialis totius Hiberniae. Scripsit „Summam de quaestionibus Armenorum“, in qua dubia ab Armenis proposita discutit per modum dialogi inter Ioannem interrogantem et Richardum respondentem. Antequam ad ipsas quaestiones disputatas procedit, praemittit tractatum de sensu et auctore Sacrae Scripturae.

Ioannes interrogat: „Quia ex litterali sensu Scripturae Sacrae intendis in hoc opere tractare Armenorum propositas quaestiones, ostende mihi in primo, quis sensus Scripturae Sacrae debeat dici litteralis.“

Respondet Richardus: „Non refert, quis sensus proprie dici debeat litteralis alicuius scripturae, dum tantum scias mentem auctoris; nam in hoc opere semper accipio litteralem sensum illum, quem Scripturae conditor sive auctor, non dico scriptor, intellegit, quia forte auctor ipse non scripsit, sed alius ab ipso instructus, qui forte non omnia sic intellexit ut auctor sive editor, sicut habes, quod Baruch scripsit ex ore Ieremiae omnes sermones Domini. Unde sensus litteralis talium dictorum, sicut accipimus in praesenti, est sensus, qui aliquando nonnisi figurative aut transsumptive per verba significatur, quibus exprimitur.“

Ioannes: „Sed non video, quem vocem scriptorem, editorem sive auctorem.“ Nam in libris Moysis mendacia narrantur. Numquid ergo Moyses est auctor mendaciorum? An sunt alii auctores eorum, quae narrantur?

Ib. in 1, dist. 2. q. 1, a. 1; I 105; cf. in 2, dist. 14, q. 1, a. 1, dub. 2.

Summa 1, 1; Ed. Paris. 1512.