De inspiratione sacrae scripturae
p. 184
Richardus: „Tripliciter intellegi potest quis esse auctor alicuius scripturae, vel quia est ipsius editor, vel compilator, aut simu utroque modo, et sic proprie accipitur. In his autem, quac dicis mendacia, Moyses non est assertor, sed editor sive compilator. In illis enim loquentes ea, quae Moyses refert dicta fuisse, assertores dicuntur seu illorum mendaciorum auctores... In ceteris, quae asseruntur a Moyse, Moyses est etiam editor seu assertor, et sic utroque modo est auctor; et hoc modo sola illa scriptura habet auctorem, cuius idem est editor et assertor, et iste modus est proprius. Alii vero duo modi sunt minus proprii, veniunt tamen frequenter in usum loquendi; et ideo ista, quae ab uno dicta dicuntur et ab alio conscribuntur tamquam gesta per ipsum, non dicuntur per hunc modum habere auctorem... Unde breviter collige, quod auctor scripturae sive editor redargui non potest de falsitate aut errore nisi quoad illa, quae asserit, non de his, quae refert alium dixisse.“
191. Ioannes: Si sic intellegitur auctor, prophetae non sunt dicendi auctores prophetiarum suarum, quia praemittunt: „Dominus dixit“, neque essent arguendi de falsitate, quae fortasse in eorum scriptis occurreret.
Richardus: „Verum concludis, quod nullus propheta tertio modo praedicto seu proprie auctor dici debet suae Scripturae propheticae, quam ipse non asserit, sed tantum affirmat Deum eam dicere. Sed illius Scripturae Deus est auctor, quia Deus illam asserit et componit, cum propheta non sit nisi Dei notarius in conscribendo... Unde quod infers, scilicet quod, si falsa sunt ea, quae proferuntur, non sunt prophetae redarguendi de mendacio, verum est, si vere appareat ex Scripturae circumstantiis, quod propheta illa dicta a Deo asserit et affirmat... Sed unusquisque fidelis nihilominus laborabit ad intendendum, qualiter illud dictum a propheta tamquam a Dei notario veritatem contineat, quod fiet per nos, si Deus voluerit, suis locis.“
Ioannes: „Sequi videtur eiusdem Scripturae saepe esse duos aut plures sensus litterales... Quod enim inspiratur a Spiritu Sancto, non dubium, quin ab ipso asseratur... Item ad diversum constat sensum frequenter dicta Scripturae Sacrae a Deo accipi et ab ipso propheta“, sicut illud Caiphae dictum de morte Christi et multa alia, quae enumerantur, ut illud „Prophetam de gente tua suscitabit tibi Dominus“ (Dt 18, 15), quod videtur „manifeste ad sensum Moysi de Iosue, Samuele et aliis prophetis dictum, qui in gubernatione populi debebant sibi succedere, quia sic petebat populus... cui petitioni annuit Dominus... Et tamen apostolus Petrus Act. 3, 22 sqq dicit illud dictum fuisse de Christo. Unde consequitur, quod hoc dictum habet duplicem sensum litteralem... Ecce ex hoc, quod superius posuisti, scilicet quod sensus litteralis Sacrae Scripturae est ille, quem eius auctor sive assertor habuit de ipsa Scriptura, sequi videtur eiusdem Scripturae duplicem esse auctorem et duplicem sensum litteralem: quod si concesserimus, sequi videtur absurditas, videlicet quod sensus litteralis alicuius Scripturae aliquando ex ipsa Scriptura non appareat omnino“ .
Richardus: „Verum concludis de duplici auctore Sacrae Scripturae propheticae. Tenemus enim omnem Scripturam propheticam assertam a propheta esse et a Spiritu Sancto inspiratam et sic a Deo assertam. Verumtamen debes attendere, quod non vocamus omnem sensum litteralem sive historicum, quem
Summa 1, 2.
Ib. 1, 3.
Ib. 1, 4.