De inspiratione sacrae scripturae
p. 5
Origenes: Ότι τὰ μὲν βιβλία θείῳ γεγράφθαι πνεύματι ὁμολογοῦμεν . Testimonia sive ex Vetere Testamento sive ex Novo desumpta sunt μαρτύρια τῶν θείων γραφῶν. Una autem ex rationibus, cur divinae credantur Scripturae, haec est, quod vaticinia in iis de futuro Messia contenta impleta sunt. Nam impletis vaticiniis simul demonstramus θεοπνεύστους εἶναι τὰς προφητούσας περὶ αὐτοῦ γραφάς. Ante adventum Christi non poterat perspicue ostendi θεοπνεύστους εἶναι τὰς παλαιὰς γραφάς; sed Christi adventus manifestavit omnia ὡς οὐρανίῳ χάριτι ἀναγεγραμμένα et οὐχ ἀνθρώπων εἶναι συγγράμματα τὸὺς πεπιστευμένους θεοῦ λόγου . Unde fit, ut nemo Scripturas recte possit intellegere χωρὶς ἐπιπνοίας χρείττονος χαὶ θειοτέρας δυνάμεως . Haec de voce et conceptu inspirationis dicta interim sufficiant.
6. Inspiratio igitur, hoc sensu intellecta, pertinet ad dogmata, quae ex revelatione accepta ecclesia fidelibus divina fide credenda proponit. Unde theologi dogmatici est, hoc dogma, ut cetera omnia, ex fontibus theologicis demonstrare, vim eius et extensionem exponere, ab adversariorum obiectionibus ipsum defendere. Quod qui aggreditur, disputandum ei erit non contra haereticos tantum, qui supernaturale inspirationis factum aut negant aut perverse explicant, sed etiam contra quosdam catholicos, qui vel ultra, quam par est, divinum influxum prae cooperatione humana exaggerant et amplificant, vel angustioribus limitibus inspirativam Dei actionem circumscribunt. Difficile enim est, in re, ad quam producendam duae causae liberae, divina et humana, illa quidem princeps, haec autem instrumentalis, vera tamen et libera, concurrunt, suas cuique partes ita tribuere, ut neque divina operis indoles in periculum vocetur, neque cooperatio humana adeo deprimatur, ut imperfectiones, quae in opere humano nunquam desunt, explicari plane nequeant. Quamvis autem ecclesia varias quaestiones de inspiratione ortas auctoritate sua solverit, multae aliae restant, quae plus minusve liberae opinionis sunt et propter rei gravitatem diligentem inquisitionem postulant. Ad harum igitur quaestionum solutionem pro viribus conferre nobis in hoc opere propositum est.
Quaestiones vero dogmaticae de inspiratione non paucas quaestiones historicas annexas habent, quae, quia saepe longiorem tractatum exigunt, cum speculativis disputationibus coniungi non possunt, quin facile propter materiae ambitum confusio quaedam vel obscuritas oriatur. Quamobrem visum est, totum opus in duos libros dividere, quorum alter, historicus, doctrinae de inspiratione, opinionum, disputationum, definitionum ortum et progressum adumbrabit; alter vero, dogmaticus, inquisitiones in factum, naturam, extensionem inspirationis complectetur.
Contra Celsum l. 5, n. 60 (M 11, 1276).
Περὶ ἀρχῶν l. 4, n. 1 6 (M 11, 341 352 sq).
Contra Celsum l. 4, n. 30 (M 11, 1073).