De inspiratione sacrae scripturae
p. 185
auctor eius sive assertor per eam intellexit. Scilicet illum solum appellamus sensum litteralem sive historicum Sacrae Scripturae, quem auctor immediatus de illa habuit. . . . Cum propheta aut assertor aut editor Sacrae Scripturae aliquid per ipsam Scripturam intellegit, et illud idem et cum hoc aliud per eandem Scripturam Spiritus Sanctus, qui est auctor primarius, innuit, sensum prophetae sive editoris litteralem vocamus, quia propheta eius immediatus est auctor, et alium sensum spiritualem sive allegoricum appellamus . . . cum sit manifestum, quod duo sensus eius dicti ex circumstantiis ipsius dicti probari non poterunt, sed alter dumtaxat. Ex hoc enim, quod unus sensus probatur ex littera, consequitur alium ex ea non posse probari, licet ex auctoritate alterius inspirati et ex alio loco Sacrae Scripturae probari possit alter sensus esse illius [dicti. Ergo] sensus litteralis dicendus, qui ex ipsa forma Scripturae et circumstantiis ipsius dicti clarius poterit apparere, et alter est allegoricus. . . . Et hunc sensum [litteralem] appello primarium, quia ex Sacra Scriptura primo apparet, alter vero non ex ipsa apparet, sed ex alio loco Scripturae. . . . Sic sensus litteralis illius dicti Dt 18 est de prophetis aliis indistincte, qui fuerant praedicaturi populo Iudaeorum, et allegoricus [?] est de Christo. . . . Iudaei alium sensum praeter primarium, quem litteralem appello, de Scriptura Veteris Testamenti omnino non accipiunt, cum nullus alius ex Vetere Scriptura praeter litteralem probari possit, licet aliquando possit alius sensus illius ex Novo Testamento probari.“
192. Ioannes: „Si solus sensus litteralis probari potest ex littera, sic ex illo solo sensu potest assumi probatio, nec Petrus et Paulus sufficienter probaverunt, quorum unus accepit dictum de Christo, quod prophetam de gente tua etc., et alter de ipso dictum accepit illud: ego ero illi in patrem etc., et nullum illorum dictorum de ipso litteraliter, ut dicis, valet intellegi. Idem sequitur de Ioanne et de quibuscumque utentibus auctoritatibus aliis supra dictis de Christo, scilicet quod nullus eorum probabit vel probavit intentum.“
Richardus: „Non satis provide illud infers, quoniam ipsorum assertio, quod illa intellegenda spiritualiter erant de Christo, fuit principium sufficienter Christianis omnibus probatum, cum legant iis Christum dixisse: Paraclitus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia . . . licet apud extraneos, qui eos non existimassent inspiratos fuisse, talis probatio valida non fuisset. Unde generaliter apud omnes nulla probatio ex Scriptura est valida nisi ex sensu litterali ipsius, licet ex alio sensu propter auctoritatem allegantis Scripturam ad sensum spiritualem, apud habentes fidem de inspiratione eius probatio satis sit efficax. Si quis vero dicere velit duplicem sensum litteralem propter duplicem talem modum probandi, sicut sibi videtur, affirmet, dum tamen secundum sensum historicum non appellet. Non illi resisto, quamvis id apte dici posse non videam; nec ex hoc, quod spiritualis sensus vocatur litteralis, magis posset vel potest affirmari probatio ex ipso esse valida, quam si non vocetur litteralis sed mysticus, cum ille sensus ex littera probari non possit, sed solum probet aliquid propter auctoritatem illius, qui illum allegat.“
193. Haec sunt, quae Richardus disputationibus cum Armenis praemittit. Libris vero 18 et 19 difficultates, quae contra auctoritatem
lb. 1, 5.