De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 186

Scripturae obici possunt, pertractat. Incipit Ioannes a quaestione, qui sint scriptores singulorum librorum Sacrae Scripturae. Respondet Richardus: „Tibi curandum non est, quis homo libri cuiusquam auctor fuerit, dum tamen constet Deum illius libri esse auctorem, quoniam sic libri auctoritas quam scire satagis, claret.“ Ait Ioannes: „Fateor, nisi utrumque possis ostendere, sufficere mihi, si illud de praedictis libris mihi vales ostendere.“ Profert dein Richardus testimonia Novi Testamenti de libris Veteris Testamenti (c. 1—5) et provocat ad Iudaeorum fidem (c. 6). Novi Testamenti inspirationem probat ex doctrina ecclesiae.

Ioannes: „Si non aliud mihi pro auctoritate nostrae Scripturae ostenderis quam decreta ecclesiae christianae et doctorum christianorum scripturas, cum similes evidentias adhibeant Saraceni, Iudaei, Tartari et gentiles quicumque pro sectis ipsorum, scilicet decreta suarum ecclesiarum et suorum pontificum et scripturas suorum doctorum, non reddis mihi auctoritatem nostrae legis firmiorem, quam ipsi reddant auctoritatem legum seu sectarum suarum, et sic nihil adhibes, quod animae rationem inquirenti possit sufficere.“

Richardus, ut respondeat, instituit per multa capita comparationem Sacrae Scripturae cum Corano Mohammedanorum et ostendit, cur illa sit maioris auctoritatis (a cap. 10 usque ad cap. 22). Haec ad rem nostram non pertinent.

In libro 19 ostendit legem christianam praeferendam esse legi Iudaeorum, quia Christus est Messias in Vetere Testamento promissus, et quia praefigurata in vetere lege impleta sunt in nova (usque ad c. 15). Ioannes dicit sibi esse satisfactum, et quaerit, quomodo gentili ostendat auctoritatem Scripturae. Respondet Richardus: Per continuam ecclesiae testificationem tot miraculis firmatam.

194. Ioannes: „Adhuc ad unum aliud tuum responsum requiro. Ecce enim, nos Latini multas translationes habemus, et tres praecipuas, scilicet interpretum 70 translationem, Sancti Hieronymi, et eam, quam vocamus communem, quae magis solebat inesse in usu quam ceterae, quae sibi in multis locis repugnare videntur, in aliis discrepare in sensu, cum tamen nonnisi unus fuerit sensus primi auctoris. Et sic omnis translatio continens sensum alium ab illo est falsa. Ceterum etiam non habemus, quod translationes istae, quibus utimur, sunt translationes ipsorum, quibus adscribuntur, nisi hominum nuda verba, qui pro voto suo, ut loquar rusticiter, poterant fabricare mendacia. De ipsis insuper Scripturis hebraicis, de quibus isti suam translationem acceperint, nihil certum habemus nisi etiam Hebraeorum verba sola, quos in prima praedicatione legis evangelicae, tollentis in multis legem suam, praesumendum est verisimiliter sua exemplaria , ubi fit sermo de fide nostra, corrupisse. Unde cum ratio dictet: Certum tenendum, relinquenda sunt Incerta, videtur sequi, quod nunc omnes tenemur rationem naturalem sequi potius quam Scripturam talem, cuius veram certitudinem non habemus.“

Summa 18, 8.

Legitur in textu corrupta abbreviatio „extra“, in responso vero Richardi sine abbreviatione scribitur: „Exemplaria corrupissent.“

Ib. 19, 18.