De inspiratione sacrae scripturae
p. 187
Richardus: „Primo te volo attendere, quod lex nostra est illa, quam Spiritus Sanctus per ministerium prophetarum, apostolorum et discipulorum Christi tradi mandavit et fecit hominibus ad recte vivendum, in cuiuscumque codicibus inseratur. Nec aliam Scripturam vocamus authenticam [nisi illam primam a Spiritu Sancto procedentem] et partes illius intellego sensum, non verba, quoniam tota Scriptura Veteris Testamenti erat tradita. non dubium, in Hebraeo, cuius sensum habemus translatum in sermone latino, et in graeco Graeci, et in ceteris idiomatibus aliae nationes, quod etiam actum fuit per multa annorum circula ante nostri Salvatoris adventum, et ob hoc, si Iudaei sua postmodum exemplaria corrupissent, per codices antiquos aliarum linguarum deprehensa fuisset corruptio. . . . Ad huius Scripturae primariae sensum debes fidem tuam de veritate nostrae Scripturae canonicae et omnes ecclesiae definitiones referre . . . quoniam sensum illum ecclesia non dubitat, sed firma fide tenet fuisse veracem.“ Etsi nobis in Scriptura, quam nunc habemus, varia sunt dubia et alia magis, alia minus certa, „tota tumen ista Scriptura primaria quoad infallibilitatem et veritatem assertorum in ea a Spiritu Sancto tamquam ex fide tenetur, qua creditur Spiritum Sanctum locutum fuisse per prophetas et per Christi apostolos atque discipulos, qui etiam erant prophetae. Et ex eadem fide tenes et ex divinitate Spiritus Sancti, quod nulla contrarietas seu falsa assertio auctoritatis est in ista Scriptura primaria, quia fides affirmat, quod nulla contrarietas et falsitas est a Spiritu Sancto asserendo Dei hominibus inspirata. Si igitur tibi in aliquibus locis repugnantia seu falsitas videatur in littera, nihilominus tu firmiter tene et nullatenus dubites, quod in sensu primario supradictoque nulla contrarietas seu falsitas est omnino, et ob hoc iuxta alia loca, in quibus non ambigis nec repugnantiam aut falsitatem reperis, illa loca expone, quae videntur ambigua, aut per inspectionem diversarum translationum et, si oportuerit, per inspectionem diversorum codicum, scilicet hebraicorum atque graecorum; aut sensum veracem inquire per solidam rationem“, quia, si quis non diligenter attendit, videt falsitatem, ubi clara veritas expressa est. „De falsitate igitur sive repugnantia in nostra primaria Scriptura, ut puto, non dubitas.“
195. „Sed de contrarietate aut falsitate trium translationum, quas ecclesia in communi consilio approbavit, cum quaeris, ibi illud idem dico, quod ante, scilicet quod approbatio ista ecclesiae quoad translationes referenda est ad primum sensum, quem transferentes expresserant, non ad tuum codicem aut meum, qui forte ab indoctis aut neglegentibus scriptoribus vitiantur. Et sicut veritatem credis esse in primaria nostra Scriptura, sic pariter eam crede in omni translatione, quam ecclesia de communi consilio Latinorum, Graecorum, et Hebraeorum praelatorumque gentium aliarum cum diligenti examinatione et collatione ad antiquos codices cuiuscumque linguae, in qua erat nostra primordialis Scriptura, recepit et canonicam reputavit et censuit esse tenendam.“ Ob hanc ecclesiae industriam non est admittendum translationes esse corruptas; sed si tale quid invenitur, crede „codicem aliquem, quem vidisti, scriptoris sui fatuitate esse corruptum, in quo casu habes praemissum remedium, scilicet ut recurras ad alios codices“. De auctoribus translationum non est multum inquirendum, quia non ex ipsis est auctoritas, sed ex primitiva Scriptura, quacum translationes convenire debent. Non admittit Richardus
Ib. 19, 19.