De inspiratione sacrae scripturae
p. 197
sic ipse ad earum intellegentiam est optimus illustrator.“ Singula haec dictis Sacrae Scripturae, sanctorum Patrum, theologorum, immo et philosophorum illustrantur.
205. Iam si quaerimus ex Dionysio, quae sit ratio, ob quam Sacra Scriptura adeo excellat prae omnibus libris, respondet esse divinam originem. Hanc autem praecipue explicat in tractatu, quem praemittit expositioni Psalmorum. Postquam in praefatione dixit fuisse Davidi „gratiam prophetalem tam eminenter divinitus datam“, procedit ad hanc gratiam prophetalem explicandam.
„Prophetia ad intellectum potissimum pertinet. Est enim prophetia supernaturalis futurorum cognitio ex divina inspiratione adepta. Prophetae namque dicuntur, qui Deo revelante cognoscunt ea, quae ceteris abscondita sunt et procul ab ipsis posita. . . . Porro prophetia ad gratias gratis datas pertinere cognoscitur, sicut operatio miraculorum, interpretatio sermonum, discretio spirituum. Tales enim et similes gratiae communes sunt bonis et malis. Gratiae vero gratis datae ad aliorum utilitatem dantur et ordinantur.... In quantum igitur prophetalis notitia ordinatur ad hoc, ut aliis innotescat, sic prophetia secundario pertinet ad locutionem; sicque propheta a praefando nomen accepit.... Porro quemadmodum naturale lumen intellectus agentis est omnium naturalium cognitionum intellectus possibilis principium, sic lumen supernaturale atque divinum est prophetalium cognitionum principium. . . . Quanto autem aliqua naturalem rationem magis excedunt remotiusque a nostra cognitione distant, tanto amplius magisque proprie rationem prophetiae concernunt, sicut sunt futura pure contingentia, ut actus humani. Propterea prophetia propriissime pertinet ad futurorum eventuum cognitionem.... Praeterea multi sunt gradus prophetiae, quorum infimus dicitur, dum aliquis ex interiori Spiritus Sancti instinctu movetur ad exteriora opera.... Secundus et altior prophetiae gradus est, dum aliquis ex illustratione Spiritus Sancti supernaturali modo cognoscit et percipit, quae tamen naturaliter cognosci possunt, quemadmodum de Salomone habetur, quod Dominus dedit ei sapientiam et prudentiam multam nimis, ita quod disputavit super lignis... (3 Rg 4, 29 33). De talibus enim gentiles quoque philosophi plura disseruisse subtiliter inveniuntur. Unde hi duo gradus ad perfectam prophetiae rationem non attingunt, quia ad supernaturalem veritatem non pertinent. Nihilominus aliqua Salomoni revelata sunt, quae naturalis rationis limites omnino excedunt, praesertim in canticis, propter quorum cognitionem Salomon vere et proprie propheta vocatur.“ Sequitur divisio aliorum graduum prophetiae secundum somnum et vigiliam etc., quam supra (n. 174) a S. Thoma audivimus. Item de speciebus prophetiae et modo, quo prophetiae comminationis et promissionis implentur, Dionysius vestigiis Aquinatis insistit. „Praeterea quaedam est prophetia de praeterito, sicut Moysi prophetica revelatione innotuit creatio mundi. Unde quod ait: In principio creavit Deus caelum et terram, prophetia est. Alia est prophetia de praesenti, sicut dum aliquis Spiritu Sancto revelante cognoscit, quid alius cogitat. Et sic Elisabeth de incarnatione Christi et eius praesentia prophetavit (Lc 1, 43).... Tamen, ut dictum est, prophetia proprie dicta non est nisi de futuro.“
Ib. 38 sqq.