De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 198

206. „Tota fere Sacra Scriptura seu theologicalis doctrina sub quibusdam figuris ac similitudinibus mirabiliter est velata, quatenus veritas indignis et pravis hominibus occultetur, studiosis vero ac piis occasio bonae exercitationis praestetur. . . . Hinc ergo contingit, quod Sacra Scriptura multis modis exponitur, eo quod non solum nomina significent res, sed etiam res una significet aliam. Nam res ipsae comparantur ad intellectum divinum sicut verba ad proferentem. . . . Quattuor itaque modis exponitur Sacra Scriptura, videlicet litteraliter seu historice, et spiritualiter seu mystice. Sed mysticus sensus est triplex, scilicet allegoricus, tropologicus seu moralis, et anagogicus. . . . Sensus vero historicus seu litteralis est fundamentum seu basis intellectuum aliorum, et ex eo solo valet argumentum ad fidei probationem, sicut in epistula contra Vincentium Donatistam asserit Augustinus.“

„Quoniam David ex sola Spiritus Sancti inspiratione ac intellectuali revelatione sine omni exteriori adminiculo Psalmos edidit, inter ipsum et Spiritum Sanctum quasi quoddam soliloquium fuisse videtur. . . . Omnes concordant in hoc, quod universi Psalmi ex divina inspiratione conscripti sunt ab aliquo prophetarum. Sed an ab uno dumtaxat vel certe a pluribus, de hoc varia exstat opinio. . . . Quidam enim affirmant omnes Psalmos a David compositos, nempe Augustinus, Cassiodorus, glossator et alii multi. Alii vero contra tenent oppositum, puta Hieronymus, Hilarius, Chrysostomus, quos sequitur Nicolaus de Lyra, asserentes Hebraeorum doctores affirmare multos esse auctores Psalmorum. Quid autem horum sit verius, certitudinaliter discernere nequeo. Verumtamen . . . videtur supervacuum curiose scrutari aut multum contendere, an solus David ediderit Psalmos, cum utique planum sit omnes Psalmos revelatione Spiritus Sancti esse conscriptos.“ „Ut paene omnes concorditer adstruunt, Esdras Spiritu Sancto revelante ac disponente Psalmos reparavit ac in unum collegit.“ Idem dicit de aliis libris Veteris Testamenti: „Esdra scriba velox, qui et prophetico spiritu fulsit, libros canonicos Veteris Testamenti, a Babyloniis combustos, Spiritu Sancto revelante dicitur reparasse praeter Pentateuchum, i. e. quinque libros Moysis, quos apud Samaritanos invenit.“ Commendat Dionysius, ut Psalmi cum magna devotione recitentur. „Nam Spiritus Sanctus, qui est ignis innocue ardens ac ardentissima caritas, affectuosissima verba in Psalmis deprompsit omnique generi hominum convenientes sermones descripsit, nunc ea proponens, quae perfectos respiciunt et ex magno caritatis fervore canenda sunt, nunc vero proponens, quae paenitentes et imperfectos concernunt. . . . Unde qui Psalmos cum perfecta devotione cantare seu legere cupit, necessario indiget, ut suum affectum sensui Psalmorum conformet. . . . Et si quispiam tantae scientiae non est, ut Scripturas sanctas intellegat et proinde psalmodiae sensum mente considerare nequeat . . . tunc studere debemus, ut mentem nostram cum cordiali affectu ad Deum levemus, pensantes nos ante Dei conspectum adstare et summe universorum dominatori et iudici ministrare.“

207. De Scripturae translationibus Dionysius agit iis, quae praemittit commentario in Genesim. De versione LXX refert varias opiniones, maxime Hieronymi et Augustini, et quamquam non vult quaestionem absolute decidere, magis tamen inclinat in Augustini

Opera omnia V 389 sqq.