De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 199

sententiam . Ibidem art. 4 de numero et divisione sacrorum librorum disserit. In articulis vero quinto et sexto, quibus de primo versiculo Genesis tractat, varia principia hermeneutica exponit, quae, quia ex Thoma, Augustino, aliis doctoribus hausit, hic repetenda non sunt.

Magna illa et solida Dionysii opera exegetica in omnes libros Veteris et Novi Testamenti, quae etiam nunc cum utilitate consuluntur, praeclarum argumentum sunt contra falsam opinionem dicentium saeculo XV studium Sacrae Scripturae periisse, et Sacram Scripturam paene ignotam fuisse . Quanti aestimati fuerint Dionysii commentarii, inde conici potest, quod post inventam artem typographicam commentarii eius in Psalmos saeculo XVI septies, in Matthaeum duodevioies, in Marcum septies decies, et similiter alii saepissime editi sunt.

ART. V.

DE DEFINITIONIBUS CONCILIORUM ET SUMMORUM PONTIFICUM.

208. Medio aevo imprimis verba illa ex Concilio quod vocatur Carthaginiensi quarto, supra (n. 138) relata, in fidei professiones recepta sunt. Ita repetuntur in professione Petri, electi patriarchae

Ib. I 5 sqq.

Ad calumniam hanc refutandam iuverit apponere aliud testimonium proveniens ex primis initiis Universitatis Lipsiensis. Exstat enim magistri cuiusdam Lipsiensis anonymi „Officii Missae sacrique canonis expositio et signorum, quae inibi quotidie fiunt, mysticae repraesentationis declaratio. . . . Impressura Magistri Ioannis Otmari Rutlingensis. Die Egidii anno Domini 1483.“ Prologus ita orditur: „Reverendi Patres et Domini. Cogitanti mihi crebrius, ac diligenti indagine diebus multis et noctibus in armario mentis meae revolventi, quid laboris, quidve utilitatis pro felici incremento novellae plantationis illustrium principum dominorum marchionum missensium, videlicet almae nostrae universitatis libczensis, facere possem et exhibere cum affectu: inter cetera offerebat oculus mei cordis, sacri canonis expositionem et signorum, quae in sacratissimo Missae sacrificio per universum mundum dietim fiunt, mysticam repraesentationem intellegendam omnibus christifidelibus fore necessariam et ad salutem animarum necnon spiritualem consolationem maxime valituram.“ Sex primis capitibus agitur de studio Sacrae Scripturae, et quidem 1. de causis, propter quas Sacra Scriptura ferventer sit studenda; 2. quot et quae in se habere debeat lector Sacrae Scripturae; 3. quis sit finis, propter quem ipsa sit studenda; 4. quotupliciter contingat peccare in studendo ipsam vel aliam scientiam; 5. de modo studendi Sacram Scripturam; 6. quot modis Sacra Scriptura exponatur. „Quantum ad primum capitulum dico, quod Sacra Scriptura, quantum ad praesens occurrit, novem de causis ferventer est studenda. Primo propter sui originis et auctoris altitudinem. Ipsa namque est sapientia vera, quae de se gloriatur. Ecclesiastes 23: „Ego sapientia ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.“ Nam divina pagina non humanis rationibus est adinventa, quemadmodum aliae scientiae, sed divinitas est inspirata. Eius namque auctor non homo nec creatura sed Deus est et creator; quare eius excellens est auctoritas. Maior enim est eius auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas, ut inquit beatus Augustinus. . . .“