De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 200

Antiocheni, et in professione Michaelis Palaeologi haec verba: „Credo etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et prophetarum et apostolorum unum esse auctorem, Deum et Dominum omnipotentem.“ Eadem verba transierunt in „Pontificale Romanum“, secundum quod episcopus ante ordinationem „examini“ subicitur. Hoc autem „examen“ nihil aliud est nisi repetitio quaestionum, quae in illis „Statutis ecclesiae antiquis“ episcopo proponendae dicuntur. „Antiqua sanctorum Patrum institutio docet et praecipit, ut is, qui ad episcopatus ordinem eligitur, antea diligentissime examinetur de fide sanctae Trinitatis.“ Ultima quaestio est: „Credis etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et prophetarum et apostolorum unum esse auctorem, Deum ac Dominum omnipotentem?“ Itaque cum omnes episcopi hanc fidem profiteri debeant, efficitur eam esse totius magisterii ecclesiastici fidem publice testificatam.

209. Saeculo XII in Gallia et alibi recrudescebat Manichaeismus inter Catharos, Albingenses, alios, qui, falsam spiritualitatem sequentes, reiciebant totum Vetus Testamentum vel saltem libros Moysis. Nonnulli dicebant in scriptis prophetarum quaedam esse a proprio ipsorum spiritu, quaedam a malo spiritu, quaedam a Spiritu Sancto. Alii dicebant etiam in evangeliis multa esse poetica, quae non essent vera. Quidam interrogati in Concilio Aurelianensi 1017, cur nollent credere Christi nativitatem, mortem, resurrectionem, inter alia responderunt: „Ista illis narrare potes, qui terrena sapiunt atque credunt figmenta carnalium hominum scripta in membranis animalium. Nobis autem, qui legem scriptam habemus in interiore homine a Spiritu Sancto et nihil aliud sapimus, nisi quod a Deo omnium conditore didicimus, incassum superflua et a divinitate devia profers.“ Unde mirum non est, quod haereticis ad ecclesiam redeuntibus saepe profitendum iniungebatur „Novi et Veteris Testamenti unum eundemque auctorem credimus esse Deum“ .

In Eugenii II decreto pro Iacobitis eadem fit professio: „Sacrosancta Romana ecclesia . . . unum atque eundem Deum Veteris et Novi Testamenti, hoc est, legis et prophetarum atque evangelii, profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu inspirante utriusque Testamenti Sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur: Genesis, Exodus . . . Praeterea Manichaeorum anathematizat insaniam, qui duo prima principia posuerunt, unum visibilium, aliud invisibilium, et alium Novi Testamenti Deum, alium Veteris esse dixerunt.“ In hoc igitur decreto et exhibetur canon

Denzinger, Enchiridion symbolorum et definitionum 296 386 vel Mansi XIX 662 et XXIV 70.

Denzinger, Vier Bücher von der religiösen Erkenntnis I, Würzburg 1856, 306; II 215. Denzinger, Enchiridion 367.

Denzinger l. c. 600. Enumeratio librorum eadem est atque in Conc. Trid. infra n. 282.