De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 201

sacrorum librorum, et docetur Deum eorum esse auctorem, cum sancti inspirante Spiritu Sancto locuti sint; et hanc esse rationem, cur ecclesia eorum libros suscipiat et veneretur.

210. Pluries quoque, occasione data, summi pontifices inculcarunt nullum plane errorem in Sacra Scriptura admittendum esse. Iounnes XXII contra quosdam Franciscanos docentes Christum et apostolos nihil umquam proprii in hac terra habuisse, haec statuit: „Nos huic concertationi finem imponere cupientes, assertionem huiusmodi pertinacem, cum Scripturae Sacrae, quae in plerisque locis ipsos habuisse nonnulla asserit, contradicat expresse ipsamque Scripturam Sacram, per quam utique fidei orthodoxae probantur articuli, quoad praemissa fermentum aperte supponat continere mendacii, ac per consequens. quantum in ea est, eius in totum fidem evacuans, fidem catholicam reddat, eius probationem adimens, dubiam et incertam: deinceps erroneam fore censendam et haereticam de fratrum nostrorum consilio, hoc perpetuo declaramus edicto.“ Itaque hic doctrina aliqua declaratur haeretica ob hanc rationem, quod cum facto aliquo historico in Scriptura narrato pugnat, cum vel per unum errorem in Scriptura contentum tota eius fides evacuetur, et tota fides catholica, quae Scriptura nitatur, incerta fiat.

Cum initio saeculi XIV Armeni a pontifice romano auxilium contra Saracenos petissent, voluit Benedictus XII, ut Armeni ab erroribus se purgarent, quorum suspecti essent. Misit igitur iis catalogum horum errorum in articulos centum septemdecim distinctum. Quare Armeni collecto Concilio ad singula responderunt. Articulus 114 est: „Item dicunt, quod signum posuit Deus non occidendi Cain, et ita fuit ad litteram, quia secundum eos nullus eum occidit, sed ipse de praecipiti se submisit. Ex quo innuunt Scripturam Genesis quoad hoc esse falsam, quae videtur dicere, quod Lamech interfecit Cain.“ Responderunt Armeni: „Si supradicta opinio invenietur in dictis alicuius stulti, tamen apud nos sic non invenitur, quoniam in Biblia nostra et in libris. qui leguntur in scholis, invenimus, quod Lamech interfecit Cain, sicut Gn 4 dicitur: Audite uxores Lamech vocem meam et auribus percipite, quoniam occidi virum.“ Ergo ne innuere quidem licet Scripturam affirmare aliquid falsi.

Itaque etiam temporibus medii aevi ecclesia fidelissime servavit quoad Sacram Scripturam duas doctrinas sibi traditas: a) Deum ita inspirasse omnes libros Veteris et Novi Testamenti, ut eorum esset auctor primarius; b) Sacram Scripturam ratione originis divinae immunem esse ab omni errore. Ulterius autem ecclesia non definivit quidquam, neque quod attinet naturam inspirationis, neque quod attinet scriptores humanos singulorum librorum sacrorum. Has igitur quaestiones posterioribus theologis discutiendas reliquit.

Denzinger l. c. 419.

Mansi, Collect. Conc. Suppl. 3, col. 534.