De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 202

CAPUT V. DE DOCTRINA PROTESTANTIUM.

ART. I.

DE HAERESIARCHIS SAECULI XVI.

211. Notum quidem est novatores saeculi XVI reiecta sacra traditione unam Scripturae auctoritatem praedicasse. At erraret, qui inde concluderet eos claram et constantem de Scriptura doctrinam proposuisse.

Lutherus quidem parcus non est in verbis, cum contra „Papistas“ Scripturam ut unicam fidei regulam laudat. At quando adversarii eum ex Scriptura refutant, minime quoque timidus est in opinionibus suis Sacrae Scripturae doctrinae praeferendis. Inde accidit, ut illi ipsi, qui se asseclas eius profitentur, in oppositas partes abeant in solvenda quaestione, quid Lutherus de auctoritate Scripturae docuerit. Alii enim dicunt eum semper omne Scripturae dictum summa cum veneratione amplexum esse neque umquam, ne latum quidem unguem, a Sacra Scriptura recessisse. Alii econtra censent eum stupenda cum libertate Sacram Scripturam tractasse . Iuverit quaedam Lutheri dicta audire ad has diversas opiniones illustrandas.

Quando Scriptura ipsi favere videtur, eam usque ad caelum exaltat: „Ego vero adversus dicta Patrum, hominum, angelorum, daemonum, pono non antiquum usum, non multitudinem hominum, sed unius maiestatis aeternae verbum, evangelium, quod ipsimet coguntur probare.... Hoc enim opus et verbum Dei, non nostrum est. Hic sto, hic sedeo, hic maneo, hic glorior, hic triumpho, hic insulto Papistis, Thomistis, Henricistis, Sophistis et omnibus portis inferi, nedum dictis hominum, quantumlibet sanctorum, aut consuetudini fallaci. Dei verbum est supra omnia, divina maiestas mecum facit, ut nihil curem, si mille Augustini, mille Cypriani, mille ecclesiae Henricianae contra me starent.“

E. g. W. Rohnert (Die Inspiration der Heiligen Schrift und ihre Bestreiter, Leipzig 1889, 135) ait: „Luther war so recht ein Mann der Schrift, der sich in sie vertieft, in sie eingelebt hat.... Gottes Wort war seine tägliche Nahrung... war der unbewegliche Fels, darauf er fest und unerschütterlich stand. Und hierin ist er sich vollkommen gleichgeblieben durch alle Perioden seines vielbewegten Lebens.“

Contra vero Kier (Bedarf es einer besondern Inspirationslehre? Kiel 1891, 8): „Luthers, des allergrössten Schrifttheologen, erstaunlich freie Urteile sind ja bekannt, nicht bloss das über Jacobus, sondern auch wie er über den Hebräerbrief, über einzelnes bei den Propheten, ja bei Paulus geschrieben hat. Er las die Bibel als ein freies seliges Kind Gottes.“ Cf. ibidem 24 sqq, ubi Kawerau idem latius exsequitur et confirmat; et O. Scheel, Luthers Stellung zur Heiligen Schrift, Tübingen 1902.

Contra Henricum regem. Opera lat.: Ed. Francofurt. VI 437; cf. Ed. Erlang. XXVIII 379.