De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 203

At si „Papistæe“ contra te ex Scriptura argumentantur, nec potes eorum argumenta solvere, sic te respondere iubet Lutherus: „Tu urges servum, hoc est Scripturam, et eam non totam neque potiorem eius partem, sed tantum aliquot locos de operibus; hunc servum relinquo tibi, ego urgeo Dominum, qui rex est Scripturae, qui factus est mihi meritum et pretium iustitiæ et salutis. Illum teneo et in eo haereo et relinquo tibi opera, quæ tamen numquam fecisti. Hanc solutionem neque diabolus neque ullus iustitiarius tibi eripere potest. . . . Hunc locum urge et oppone omnibus sententiis de lege et operibus, et dic: Audisne hoc Satan? Tum cedere eum oportet, quia novit Christum esse dominum suum.“

Modo audimus: „Utique Moyses fons est omnis sapientiæ et intellectus, unde saluerunt omnia, quæ prophetæ omnes sciverunt et dixerunt. Item ex eo manat Novum Testamentum et in eo fundatur.“

A!: a occasione: „Si prudens es, longissime ableges Moysen balbum et blæsum cum sua lege. Neque ullo modo te moveant terrores et minæ ipsius. Hic simpliciter sit tibi suspectus ut haereticus excommunicatus, damnatus, deterior papa et diabolo, ideo prorsus non audiendus.“ „Ne me vexent per Moysen; Moysen neque videre neque audire volumus. Quomodo hoc placet vobis, carissimi sectarii?“

Contra „Sacramentarios“ omnem litteram et apicem doctrinæ biblicæ defendit: „Doctrina nostra, Dei gratia, pura est, omnes articulos fidei solidos et fundatos in sacris litteris habemus. Illos libenter vellet diabolus contaminare et evertere... Ne igitur et nos parvi faciamus fermentum doctrinæ; quantumvis enim modicum, si contemnatur, causa est, ut paulatim veritas et salus amittatur ac Deus negetur... Discamus igitur amplificare et magnificare maiestatem et auctoritatem verbi. Non enim est res levicula, ut fanatici homines hodie putant, sed unus apex maior est caelo et terra. Quare ibi nullam plane habemus rationem caritatis aut concordiæ christianæ, sed utimur simpliciter tribunali, hoc est, maledicimus et condemnamus omnes, qui vel in minimo depravant seu lædunt maiestatem divini verbi.“

Ipse tamen auctores et libros sacros, qui ei non placent, cum contumelia non mediocri tractat. „In summa, sancti Ioannis evangelium et prima epi-

Comment. in Gal. 3, 10 in fine; Ed. Erlang. I 389. Versio germanica (Menii), ab ipso Luthero (a. 1539) edita, nonnihil differt: „Du poehest fast mit der Schrift, welche doch unter Christo als ein Knecht ist, und führest sie dazu nicht ganz an noch das beste Teil daraus, sondern etliche Sprüchlein, die von den Werken reden. Daran kehre ich mich gar nichts; poche immerhin auf den Knecht, ich aber trotze auf Christum, der der rechte Herr und Kaiser ist über die Schrift. Ich frage gar nichts nach allen Sprüchen der Schrift, wann du ihrer noch mehr wider mich aufbrächtest; denn ich habe auf meiner Seite den Meister und Herrn der Schrift“ (Ed. Wittenberg. I 147. Walch VIII 2140 sq.).

„Denn freilich Mose ein Brunn ist aller Weisheit und Verstands, daraus gequollen ist alles, was alle Propheten gewusst und gesagt haben. Dazu auch das Neue Testament eraus fleusst und drein gegründet ist“ (Vorrede auf das Alte Testament [1523] circa finem; Ed. Erlang. LXIII 22).

Comment. in Gal. 4, 3. Opera lat.; Ed. Erlang. II 145.

„Sollen uns unverworren lassen mit Mose; wir wollen Mosen weder sehen noch hören. Wie gefällt euch das, lieben Rottengeister?“ (Wider die himmlischen Propheten 1. Tl; Ed. Erlang. XXIX 150.

Comment. lat. in epist. ad Gal. 5, 11 12; Ed. Erlang. II 341 346 sq.