De inspiratione sacrae scripturae
p. 204
stula, sancti Pauli epistulae, maxime ad Romanos, Galatas, Ephesios, sancti Petri epistula prima, hi sunt libri, qui tibi Christum ostendunt et omnia, quae tibi necessaria et salutaria sunt, etsi nunquam ullum alium librum vel doctrinam vides neque audis. Ideo sancti Iacobi epistula, cum iis comparata, vere straminea epistula est, quia in se non habet spiritum evangelicum. Haec verba Lutherus non retractavit, ut quidam volunt, sed multo postea Iacobum etiam hominem delirantem vocat. „Deinde quaestio hic agitari solet, an Abraham sit iustificatus ex operibus, sicut disputat Iacobus in sua epistula (2, 21). Quia enim dicitur: ‚Nunc te video iustum‘, vult inde colligere, quod prius non fuerit iustus. Sed facilis est responsio, quam ipsa verba ostendunt. Aliud enim est esse iustum, etiam grammatice loquendo, aliud cognoscere iustum. Abraham fuit iustus fide, antequam cognoscitur a Deo talis. Igitur male concludit Iacobus, quod nunc demum iustificatus sit post istam oboedientiam. Per opera enim tamquam per fructus cognoscitur fides et iustitia. Non autem sequitur, ut Iacobus delirat: Igitur fructus iustificant... Facessant itaque e medio adversarii cum suo Iacobo, quem toties nobis obiciunt, et multa de iustitia operum blaterant, sed nihil intellegunt.“
De Apocalypsi Ioannis: „In hoc libro Apocalypsis Ioannis quemvis suo sensui committo, neque quemquam meae opinioni vel iudicio adstringo. Dico, quod sentio. Non una res deest mihi in hoc libro, cur eum neque apostolicum neque propheticum ducam... Meum ingenium non convenit ad hunc librum, et causa sufficiens, ut eum non magni aestimem, haec est, quod Christus in eo neque docetur neque cognoscitur, id quod facere ante omnia apostolum oportet.“
„Ecclesiasticus perfectus praedicator legum seu iurista est, docet, quomodo externa conversatio polienda sit; at propheta non est, de Christo nihil scit nec docet.“ „Ecclesiastes deberet esse magis completus, nimis multa ei abscissa sunt, neque caligas neque calcaria habet, sed in soccis equitat, sicut et ego, quando in monasterio eram.“ „Libro illi [2 Mach] et Esther tam inimicus sum, ut velim eos non exsistere; nimis enim iudaizant et infecti sunt vitiis ethnicorum.“
„Summa, Sanct Johannis Evangel. und seine erste Epistel, Sanct Paulus Epistel, sonderlich die zu den Romern, Galatern, Ephesern und Sanct Peters erste Epistel, das sind die Bucher, die dir Christum zeigen und alles lehren, was dir zu wissen noth und selig ist, ob du schon kein ander Buch noch Lehr nummer sehest noch hörist. Darum ist Sanct Jakobs Epistel ein recht strohern Epistel gegen sie, denn sie doch kein evangelisch Art an ihr hat“ (Welches die rechten und edlisten Bücher des Neuen Testamentes sind; Ed. Erlang. LXIII 115; cf. ib. 157, ubi ait, auctorem epistulae Iacobi fuisse fortasse hominem pium, sed confusum et infirmum spiritu).
Comment. lat. in Gen. 22, 12; Ed. Erlang. V 227.
„In diesem Buch der Offenbarung Johannis lass ich auch jedermann seines Sinnes walten, will niemand an mein Dunkel oder Urtheil verbunden haben. Ich sage, was ich fuhle. Mir mangelt an diesem Buch nicht einerlei, dass ichs widder apostolisch noch prophetisch halte... Mein Geist kann sich in das Buch nicht schicken, und ist mir Ursach genug, dass ich sein nicht hoch achte, dass Christus darinnen widder gelehret noch erkannt wird, welches doch zu thun für allen Dingen ein Apostel schuldig ist“ (Vorrede zur Offenbarung St Johannis [1522]; Ed. Erlang. LXIII 169 sq).
„Ecclesiasticus ist ein rechter Gesetzprediger oder Jurist, lehret, wie man einen feinen äusserlichen Wandel führen soll; ist aber kein Prophet, weiss noch