De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 205

De prophetis in genere ait: „Sine dubio prophetae in Moyse, et ultimi prophetae in prioribus studuerunt et bonas cogitationes suas, a Spiritu Sancto inditas, in librum rettulerunt... Etsi vero his bonis et fidelibus magistris et scrutatoribus Scripturae interdum irrepserunt foenum, palea, lignum, neque purum argentum, aurum, lapides pretiosos aedificaverunt, fundamentum tamen manet, reliqua ignis diei consumet.“

212. Haec exempla sufficiunt ad explicandum, cur inter Lutheri asseclas convenire non possit, utrum Lutherus habuerit „theoriam inspirationis“ necne.

Qui affirmativam sententiam tenent, ex eius scriptis colligunt locos, quibus haec edicuntur: 1. Deus est proprius auctor Sacrae Scripturae, humani scriptores sunt eius instrumenta. 2. A Spiritu Sancto scriptores acceperunt impulsum ad scribendum secundum materiam et formam. 3. Ideo Scriptura Sacra est infallibile Dei verbum, non solum in rebus primariis, sed etiam in secundariis, et libera est ab omnibus erroribus, contradictionibus, defectibus. 4. Ut Dei verbum Sacra Scriptura auctoritatem divinam habet, est principium, fundamentum, regula, norma fidei et vitae, medium salutis aeternae .

Qui contrariam sententiam tenent, ad haec provocant: 1. Lutherus variis libris Sacrae Scripturae plane diversam dignitatem attribuit, quod non potuit facere, si habuit theoriam posteriorum theologorum protestantium. 2. Humanam indolem et proprietatem singulorum scriptorum sacrorum diligenter observat et indicat. 3. Canonem acri crisi subiecit, novum canonem constituit, ordinem sacrorum librorum mutavit. 4. Secundum internas rationes de libris Veteris Testamenti et eorum scriptoribus ita cum summa libertate iudicavit, ut quasi praecursor fuerit artis criticae nostrorum temporum .

lehret von Christus nichts.“ „Dies Buch [Ecclesiastes] söllt völliger sein, ihm ist zu viel abgebrochen, es hat weder Stiefel noch Sporn, es reitet nur in Socken, gleichwie ich, da ich noch im Kloster war.“ „Ich bin dem Buch [2 Mach] und Esther so feind, dass ich wollte, sie wären gar nicht vorhanden; denn sie judenzen zu sehr und haben viel heidnische Unart“ (Tischreden 2261 2262; Ed. Erlang. LXII 127 128 181).

„Und haben ohne Zweifel auf diese Weis die Propheten in Mose, und die letzten Propheten in den ersten studiert und ihre guten Gedanken, vom Heiligen Geist eingegeben, in ein Buch aufgeschrieben... Ob aber denselben guten getreuen Lehrern und Forschern der Schrift zuweilen auch mit unterfiel Heu, Stroh, Holz, und nit eitel Silber, Gold, Edelstein bauten, so bleibt doch der Grund da; das andere verzehret das Feur des Tags“ (Vorred zu Wenceslaus Links Annotation in die fünf Bücher Mosis [1543]; Ed. Erlang. LXIII 379). Plura vide apud Döllinger, Die Reformation III, Regensburg 1848, 139 sqq 356 sqq. Janssen, Geschichte des deutschen Volkes II , Freiburg 1897, 217 sqq et VII 553 sqq.

W. Rohnert, Was lehrt Luther von der Inspiration der Heiligen Schrift? Leipzig 1890.

Kawerau apud Kier, Bedarf es einer besondern Inspirationslehre? 24 sqq. E. Rabaud ita de Luthero iudicat: „Fort personnel était son principe de critique: de l'intensité avec laquelle Christ est prêché, il concluit à l'inspiration et à la canonicité du livre. N'était-ce pas renverser l'autorité de la Bible et la remplacer