De inspiratione sacrae scripturae
p. 206
Nostrum non est hanc controversiam dirimere. Lutherus, etsi contra ecclesiam rebellabat, multa tamen, et imprimis Sacram Scripturam et doctrinam de inspiratione, secum ex vetere ecclesia tulerat ad aedificandum novum suum aedificium. Nova autem et vetera in eo non erant in unitatem conciliata, sed ut inimica elementa constanter inter se pugnabant. Unde fieri non potuit, quin doctrina eius plena esset contradictionum et perpetuarum mutationum. Quid mirum, quod et „orthodoxi“ et „liberales“ eum ut patronum suum invocant?
213. Zwinglius secundum Lutheri iudicium melius nihil scripsisset, cum sit homo ineptus, superbus, audax, inimicus fidei, probabiliter damnatus, cuius libri vitandi sint ut venena diaboli . Hoc severum iudicium inde ortum est, quod Zwinglius in exponenda Scriptura saepe a Luthero discedebat.
De inspiratione vix loquitur. Scripsit longum sermonem vel tractatum „de perspicuitate et certitudine vel infallibilitate verbi divini“ , in quo incipiens a creatione Adami loquitur de similitudine hominis cum Deo, de peccato originali, de desiderio beatitudinis, ut tandem perveniat ad conclusionem huic desiderio satisfieri non posse nisi ope verbi divini, et hoc verbum divinum legi in Sacra Scriptura. Primum quidem, inquit, quod ad fidem confert, est verbum Dei externum et praedicatum; sed hoc verbum capi non potest nisi ab homine habente claros oculos fidei. Sine fide verbum externum est inutile; sed ubi fides est, ibi verbum Dei tam forte et certum est, ut non possit quidquam cum eo comparari . Claritati verbi Dei non obstat, quod Deus saepe loquitur in parabolis et aenigmatis; hoc enim fecit, ut homines instigaret ad quaerendum, quia suavius tenetur, quod maiore labore comparatur. Nam qui cupit doceri verbo divino, hic intellegentiam accipiet. Qui vero non habet hanc claritatem, is spiritualiter aegrotus est et a Dei gratia alienus. Qui vero in gratia Dei est, statim verbum Dei intellegit. Sicut Moyses et patriarchae verbum Dei cognoverunt sine ope alicuius concilii vel doctorum humanorum, sic etiam nunc verbum Dei fidelibus propria per-
par l'autorité de la conscience individuelle? Qui déterminera le degré de fidélité de l'écrivain sacré? Qui appréciera la pureté de sa doctrine? Qui dira si Christ est prêché comme il convient? Ce principe, plus pratique en apparence, aussi subjectif en réalité que celui des autres héros de la Réforme, aboutit au même résultat: l'autorité de la conscience individuelle ou de la théologie du lecteur biblique. Luther en a fourni le premier et remarquable exemple. Par ses hardiesses critiques et son indépendance vis-à-vis de l'Écriture ,extérieure' il posa les germes des futures objections qui ébranleront un jour et ruineront la doctrine de la théopneustie, qu'il accepte avec tous ses contemporains, mais qu'il reconnaît seulement dans les passages en harmonie avec sa théologie, ou son sens religieux“ (Histoire de la doctrine de l'inspiration des Saintes Écritures dans les pays de langue française, Paris 1888, 39); cf. J. A. Dorner, Geschichte der protest. Theologie, München 1867, 236 sqq.
Luthers Werke (Ed. Erlang.) XXX 98 sqq 199 sq 224 sqq; LIX 248 sq; LXII 15; LXIII 380.
Huldreich, Zwinglis Werke (Ed. Schuler et Schulthess, Zürich 1828) I 52 sqq.
Ib. I 55.