De inspiratione sacrae scripturae
p. 207
spicuitate lucet; cui non est perspicuum, hic non habet rectam fidem . Qui episcopis et aliis hominibus credit et non soli Deo intus loquenti, rectam fidem non habet. Evangelium intellegitur non illud tantum, quod Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes scripserunt, sed omne verbum Dei ad homines. Hoc verbum Dei non invenies apud concilia et pontifices, sed in cubiculo tuo, ubi solus fueris cum Deo. Ora Deum, hauri ex Scriptura, noli quaerere ex Scriptura confirmationem sententiae tuae. Adi solum evangelium, abice nugas theologorum scholasticorum .
„Ego certo scio me a Deo doceri; nam sensi eum. Ne autem quis mihi obiciat hoc verbum, intellege, quomodo sciam nie a Deo doceri. Quando adulescens eram, non minus progressus sum in doctrina humana quam quidam aequales mei. Sed ubi ante hos septem vel octo annos coepi me totum dare Scripturae, philosophia et theologia cavillatorum semper mihi faciebat obiectiones. Quare eo perveni, ut cogitarem (Scriptura et verbo Dei nixus): Haec omnia debes relinquere et sententiam Dei ex ipsius simplici verbo pure discere. Tunc coepi Deum rogare lucem suam, et Scriptura coepit mihi fieri multo lucidior, etsi eam splam legebam, quam si multos commentarios et commentatores legissem. En, hoc certum est Deum id tribuisse; nam secundum parvi ingenii mei intellectum numquam eo pervenissem. . . . Nunc certus sum sententiam Dei eam esse, quam intellexi. Nunc affer omnia mendacia et fictiones iuristarum, omnem simulationem cucullatorum, omnem iram praelatorum inflatorum, omne venenum Romanum, omnem ignem Aetnae vel gehennae: non me convertes ad aliam opinionem.“ „Tandem, ut cessemus omnibus ad singulas obiectiones respondere, haec est nostra sententia: Verbum Dei (id est, quod venit a solo Dei Spiritu) summopere honorandum, neque ulli verbo tanta fides adhibenda est, quanta ipsi. Ipsum enim certum est, infallibile, lucidum, non sinit in tenebris errare, docet se ipsum, explicat se ipsum, illuminat mentem humanam omni salute et gratia, consolatur eam in Deo, humiliat eam, ut se sibi perdat, se abiciat, Deum in se capiat, in quo vivit, ad quem aspirat, desperat omne solatium omnium creaturarum, et Deus solus eius solatium et fiducia est, sine eo non quiescit, in ipso solo quiescit.“
214. Extremus hic Zwinglii subiectivimus argumentis quidem directis refutari non poterat. Quid enim valeat argumentatio contra hominem, qui a priori declarat se a sua subiectiva sententia nulla prorsus re moveri posse? At indirecte refutabatur, quatenus alii eadem via ad opiniones plane oppositas pervenerant. Nota est Lutheri et Zwinglii disputatio de ultima coena. Lutheri iudicia de Zwinglio audivimus.
Zwinglius vero de Luthero ait: „Perspicue sine ira et studio ostendam, in hac sacramenti doctrina Deum omnipotentem secreta consilii sui Martino Luthero non ostendisse. Neve quis censeat me esse cavillatorem vel calumniatorem, dico non ita esse; nam falsitas repellenda et detegenda est, quicunque est, de quo agitur. Martinus Lutherus meo simplici iudicio est vir singularis, at Deus maior est, cuius verbum neque ego neque alius debemus corrumpi sinere neque propter Martinum neque propter alium. Itaque breviter, carissime lector, habe firmiorem fidem, quam ut permittas te ad dubi-
Ib. I 66 sqq.
Ib. I 74 sqq.
Ib. I 79 sqq.
Ib. I 81.