De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 208

tandum vel discordandum duci. . . . Noli attendere, quid homines dicant, si agitur de verbo Dei et Scriptura, quia quidam valde praedicant fidem, sed docent, quae sunt contra Scripturam secundum fidem recte intellectam. „Verum quidem est, quod docetur, verbo Dei sine ullo dolo credendum esse. At simul verbum Dei recte intellegendum est, priusquam ei fidem adhibemus. Secus nos ipsos seducimus, nisi intellegimus, et si malam nostram intellegentiam firmare volumus clamantes: Verbo Dei credendum est.“ Neque fides, quae ex nobis est, valet ad salvandos nos, sed potius nos, qui credimus, Deus elegit; haec est salus nostra. Unde fides nihil est nisi in Deo fiduciam habere, id est, in Iesu Christo, qui est Deus noster. Si quis dicit ad salutem oportere credere nos in coena vere carnem et sanguinem Christi sumere, fidem nostram a Deo ad carnem et sanguinem avocat. Ergo talis doctrina falsa est. „Ceterum distinguendum est inter verba Dei. Illa verba, quae aliquid promittunt, referuntur ad fiduciam; illa, quae aliquid praecipiunt vel vetant, referuntur ad fidem. . . . Vides, quomodo Lutherus se ipsum seducat (confundendo fidem et fiduciam).“ His et aliis, quae ibidem addit, manifestum est, Zwinglio ultimam fidei regulam esse suam subiectivam rationem, et hoc est, quod ait: „Fides non ex verbis [Scripturae] discitur, sed Deus nos eam fidem docet, et postquam fidem habemus, eam etiam in verbis videmus.“

Sic illi qui dicuntur reformatores, conciliis quidem infallibilitatem abiudicarunt, sed singuli se ipsos infallibiles prophetas et iudices verbi Dei scripti constituerunt.

Commendat multum Zwinglius, ut alii quoque „reformatores“, studium textum originalium. Concedit tamen neque textum massorethicum neque textum LXX esse immunem ab erroribus.

„Si ergo nunc quis mihi dicat intolerabilem esse operam, quam parem: primum enim perhibes in eam linguam esse penetrandum, quae sit rabbinorum punctis tum vocalibus tum sententialibus vitiata non mediocriter. Deinde penetrandum esse instrumentis [LXX], quibus non tuto undique credas. Quis ergo iudicium meum ita illustrabit, ut et apud illos videam, ubi depravaverint, et apud hos, quid ipsi non viderint?“ Respondetur: „Pete et accipies. Pulsa et aperietur tibi. . . . Fide igitur opus est.“ In eodem opere tradit doctrinam de allegoria , qua immoderate utitur, et monet nullis verbis vel signis externis vim inesse ad effectum spiritualem producendum, cum omnis talis effectus intus in animo divina virtute producatur? Alibi addit etiam in mentibus philosophorum gentilium fuisse eiusmodi divinas operationes, ideoque eorum scripta recte allegari, cum constet „litteras tum sacras rite appellari, cum nuntient, quid sancta, pura, aeterna et infallibilis mens sentiat.“ Contra vero aliquos errores etiam in prophetis et scriptoribus sacris admittit .

Über Luthers Predigt wider die Schwärmer; ib. II, Pars 2, p. 2; cf. ib. p. 149 sq., ubi Lutherum vocat blasphemum.

Ib. 6 sq. Ib. 7 sq.

Ib. 9; cf. De providentia; ib. IV 121 sqq.

Apologia in complanationem Isaiae, Praef.; ib. V 557.

Ib. 594 sqq. Ib. 611. De providentia IV 93.

Auslegung und Gründe der Schlussreden I 389. Annot. in Gen. V 26 sq.