De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 209

215. Calvinus de Sacra Scriptura agit in libro 1 „Institutionum christianae religionis“, inde a capite 6.

Postquam ostendit Deum cognosci ex mundo visibili, c. 6 ait: „Aliud tamen et melius adminiculum accedere necesse est, quod nos probe ad ipsum mundi conditorem dirigat. Itaque non frustra verbi sui lumen addidit, quo innotesceret ad salutem... Scriptura confusam alioqui Dei notitiam in mentibus nostris colligens, discussa caligine liquido nobis verum Deum ostendit... Sic autem habendum est, ut nobis affulgeat vera religio, exordium a caelesti doctrina fieri debere, nec quemquam posse vel minimum gustum rectae sanaeque doctrinae percipere, nisi qui Scripturae fuerit discipulus.“

Cap. 7 agit imprimis „de Scripturae auctoritate“. Negat divinam librorum sacrorum originem cognosci ecclesiae traditione. Quomodo ergo cognoscitur? Prophetae et apostoli dicunt se Dei nomine loqui. „Nunc videndum, quomodo non opinione tantum probabili, sed liquida veritate pateat non temere nec fallaciter obtendi Dei nomen. Iam si conscientiis optime consultum volumus, ne instabili dubitatione perpetuo circumferantur aut vacillent, ne etiam haesitent ad minimos quosque scrupulos, altius quam ab humanis vel rationibus vel iudiciis vel coniecturis petenda est haec persuasio, nempe ab arcano testimonio Spiritus... Si puros oculos et integros sensus illuc afferimus, statim occurret Dei maiestas, quae subacta reclamandi audacia nos sibi parere cogit... Idem ergo Spiritus, qui per os prophetarum locutus est, in corda nostra penetret necesse est, ut persuadeat fideliter protulisse, quod divinitus erat mandatum... Maneat ergo hoc fixum Scripturam esse αὐτόπιστον, neque demonstrationi et rationibus eam subici fas esse; quam tamen meretur certitudinem Spiritus testimonio consequi... Illius ergo virtute illuminati... certo certius constituimus, non secus ac si ipsius Dei numen illic intueremur, hominum ministerio ab ipsissimo Dei ore ad nos fluxisse.“

Cap. 8 exponit, quomodo testimonio Spiritus supposito nihilominus externae rationes „aptissima sint adminicula“. Hae rationes sunt Scripturarum ordinata dispositio, dignitas, veritas, simplicitas, efficacia, maiestas. Modo quidem simplici, modo splendido loquendi genere utitur Scriptura. „Ac talibus exemplis voluit ostendere Spiritus Sanctus non sibi defuisse eloquentiam, dum rudi et crasso stilo alibi usus est.“ Neque parum ponderis habet Scripturae antiquitas, quia „nullum cuiusquam religionis monumentum exstat, quod non sit Moysis saeculo longe inferius“. Et cum Moyses etiam dedecora populi sui narret, „dicemusne ex carnis suae sensu loqui an parere Spiritus Sancti imperio?“ Accedunt miracula et prophetiae, quae in Scriptura narrantur. „Nuda haec [Isaiae] narratio sine ullo verborum ornatu nonne indubia esse Dei oracula, non hominis coniecturas, quae Isaias loquitur, plane demonstrat?“ Idem valet de aliis prophetis. „Haec si probe meditata habeant pii homines, ad compescendos impiorum hominum latratus abunde instructi erunt; clarior enim est ista demonstratio, quam ut ullis cavillis sit obnoxia.“ Quodsi quaerunt, „quis nos certiores fecerit a Moyse et prophetis haec fuisse scripta, quae sub eorum nominibus leguntur?“ ipsi libri sacri testantur, quomodo illa scripta per singula saecula tradita sint et vel sub ipso impio rege Antiocho non perierint. „Quid ergo aliud quam proterviam suam plus quam caninam produnt isti blaterones, dum suppositios libros esse mentiuntur, quorum sacra vetustas historiarum omnium consensu approbatur?“ Sine speciali Dei providentia illi libri numquam ad nos pervenissent. Qui vero