De inspiratione sacrae scripturae
p. 210
lecto Novo Testamento non statim agnoscit eius libros esse genuinos, omnis pudoris expers est. Accedit tandem ecclesiae consensus, piorum et eruditorum hominum confessio et martyrum constantia. Ceterum „inepte faciunt, qui probare volunt infidelibus Scripturam esse verbum Dei, quod nisi fide cognosci nequit“.
216. Sed quia quidam, audita illa doctrina de interno Spiritus Sancti testimonio, concluserant hoc testimonium per se sufficere sine ulla externa Scriptura, Calvinus c. 9 hanc conclusionem refutat.
„Emerserunt enim nuper vertiginosi quidam, qui Spiritus magisterium fastuosissime obtendentes lectionem ipsi omnem respunt et eorum irrident simplicitatem, qui emortuam et occidentem, ut ipsi vocant, litteram adhuc consectantur.“ Sed quis est spiritus, qui eos ducit? Apostoli enim, vere Spiritum Dei habentes, Scripturam non contempserunt. „Non ergo promissi nobis Spiritus officium est novas et inauditas revelationes confingere . . . sed illam ipsam, quae per evangelium commendatur, doctrinam mentibus nostris obsignare. Unde facile intellegimus Scripturae et lectioni et auscultationi esse studiose incumbendum, si quem a Spiritu Dei usum ac fructum percipere libet.“ Spiritus vero adversariorum illorum est satan, in angelum lucis se transfigurans. „Ne sub titulo suo satanae spiritus obrepat, [Spiritus Sanctus] in sua imagine, quam Scripturis impressit, vult a nobis recognosci. Scripturarum auctor est, varius dissimilisque esse non potest... Mutuo enim quodam nexu Dominus verbi Spiritusque sui certitudinem inter se copulavit, ut solida verbi religio animis nostris insidat, ubi affulget Spiritus, qui nos illic Dei faciem contemplari faciat, ut vicissim nullo hallucinationis timore Spiritum amplexemur, ubi illum in sua imagine, hoc est in verbo, recognoscimus . . . [Filii Dei] non ignorant verbum esse organum, quo Spiritus sui illuminationem fidelibus Dominus dispensat.“
Quod Scripturae interpretationem attinet, 1. 4, c. 9, n. 13 14 haec statuit:
„Nos certe libenter concedimus, si quo de dogmate incidat disceptatio, nullum esse nec melius nec certius remedium, quam si verorum episcoporum synodus conveniat, ubi controversum dogma excutiatur. Multo enim plus ponderis habebit eiusmodi definitio, in quam communiter ecclesiarum pastores, invocato Christi Spiritu, consenserint, quam si quisque seorsum domi conceptam populo traderet, vel pauci homines eam privatim conficerent.“ Hanc agendi rationem S. Paulus et ipse pietatis sensus suadent. Saepe ecclesia ita egit. Sed interdum ipsa quoque concilia errarunt. „Hoc autem perpetuum esse nego, ut vera sit et certa Scripturae interpretatio, quae concilii suffragiis fuerit recepta.“ Verum „Romanenses“ putant concilia posse definire etiam ea, quae in Scriptura non leguntur, et hanc vocant Scripturae interpretationem. „Tantam impudentiam quid insecter? Demonstrasse enim vicisse est“. Neque ecclesia potest de canone constituere, quia hoc esset „subicere Dei oracula hominum censurae.“ Ceterum „cuius concilii citabunt de ea re decretum?“ Et si Hieronymum sequuntur, cur Machabaeorum, Tobiae similesque libros non reiciunt inter apocryphos?