De inspiratione sacrae scripturae
p. 211
ART. II. DE LIBRIS SYMBOLICIS PROTESTANTIUM.
217. Cum Catholici et Protestantes unanimiter admitterent Sacram Scripturam esse a Deo inspiratam et infallibilem veritatis testem, non difficile est intellegere, cur Protestantes in primis suae fidei professionibus, quas vocant libros symbolicos, de hac doctrina fere tacuerint. Id unum solent contra Catholicos efferre praeter Scripturam non esse aliam fidei regulam.
Ita Formula Concordiae ab his verbis incipit:
„Credimus, confitemur et docemus unicam regulam et normam, secundum quam omnia dogmata omnesque doctores aestimari et iudicari oporteat, nullam omnino aliam esse quam prophetica et apostolica scripta cum Veteris tum Novi Testamenti. . . . Reliqua vero sive Patrum sive neotericorum scripta, quocumque veniant nomine, sacris litteris nequaquam sunt aequiparanda, sed universa illis ita subicienda sunt, ut alia ratione non recipiantur nisi testium loco, quod etiam post apostolorum tempora et in quibus partibus orbis doctrina illa prophetarum et apostolorum sincerior conservata sit.“
Inspiratio ipsa tangitur in Apologia confessionis (IV 107), ubi dicitur:
„Profecto mirum est adversarios tot locis Scripturae nihil moveri, quae aperte tribuunt iustificationem fidei et quidem detrahunt operibus. Num frustra existimant toties idem repeti? Num arbitrantur excidisse Spiritui Sancto non animadvertenti has voces?“
Haec igitur in Lutheranorum professionibus.
218. Plura de Scriptura dicuntur in libris symbolicis Calvinistarum seu „reformatorum“ (ut vocantur, sensu passivo). Quae quidem formulae paulatim usque ad notionem maxime exaggeratam inspirationis procedunt.
Confessio Helvetica prior (a. 1536) ab his verbis incipit:
„Scriptura canonica, verbum Dei, Spiritu Sancto tradita et per prophetas apostolosque mundo proposita, omnium perfectissima et antiquissima philosophia, pietatem omnem, omnem vitae rationem sola perfecte continet. Huius interpretatio ex ipsa sola petenda est, ut ipsa interpres sit sui, caritatis fideique regula moderante. A quo interpretationis genere, quatenus sancti Patres non recessere, eos non solum ut interpretes Scripturae recipimus, sed ut organa Dei electa veneramur. Per cetera de traditionibus hominum, quantumvis speciosis et receptis, quaecumque nos abducunt, sic illud Domini respondemus: Frustra me colunt, docentes doctrinas hominum. Status huius Scripturae totius is est bene Deum hominum generi velle et eam benevo-
Die symbolischen Bücher der evangelisch-lutherischen Kirche; Ausgabe von J. T. Müller , Gütersloh 1890, 517.
Ib. 107. Alia vide 540, n. 13; 594, n. 26; 321, n. 3; 322, n. 9 sqq.