De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 212

lentiam per Christum Filium suum declarasse. Quae fide sola ad nos perveniat recipiaturque, caritate vero erga proximos exprimatur.

Eadem repetuntur et latius exponuntur in Confessione Helvetica posteriore (a. 1566), ubi inter alia haec dicuntur:

„Credimus et confitemur Scripturas canonicas . . . ipsum verum esse verbum Dei et auctoritatem sufficientem ex semetipsis, non ex hominibus habere. Nam Deus ipse locutus est patribus, prophetis et apostolis, et loquitur adhuc nobis per Scripturas sanctas. Et in hac Scriptura sancta habet universalis Christi ecclesia plenissime exposita, quaecumque pertinent cum ad salvificam fidem tum ad vitam Deo placentem recte informandam. Quo nomine distincte a Deo praeceptum est, ne ei aliquid vel addatur vel detrahatur. Sentimus ergo ex his Scripturis petendam esse veram sapientiam et pietatem, ecclesiarum quoque reformationem, et gubernationem omniumque officiorum pietatis institutionem, probationem denique dogmatum, reprobationemque aut errorum confutationem omnium, sed et admonitiones omnes iuxta illud apostoli: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam. . . . Proinde cum hodie hoc Dei verbum per praedicatores legitime vocatos annuntiatur in ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annuntiari et a fidelibus recipi. . . . Neque arbitramur praedicationem illam externam tamquam inutilem ideo videri, quoniam pendeat institutio verae religionis ab interna Spiritus illuminatione. . . . Quamquam enim nemo veniat ad Christum, nisi trahatur a Patre caelesti ac intus illuminetur per Spiritum Sanctum, scimus tamen Deum omnino velle praedicari verbum Dei etiam foris. . . . Exsecramur itaque omnes haereses Artemonis, Manichaeorum, Valentinianorum, Cerdonis et Marcionitarum, qui negarunt Scripturas e Spiritu Sancto profectas, vel quasdam illarum non receperunt vel interpolarunt et corruperunt. . . . Sed illam dumtaxat Scripturarum interpretationem pro orthodoxa et genuina agnoscimus, quae ex ipsis est petita Scripturis, ex ingenio utique eius linguae, in qua sunt scriptae, secundum circumstantias quoque expensae. . . .

219. Sed haec ipsa, quam toties faciebant novatores, provocatio ad textum hebraicum occasionem praebuit dubitationis et disputationis de dignitate textus hebraici, quem nunc habemus. Ludovicus Cappellus in opere: „Arcanum punctationis revelatum, sive de punctorum vocalium et accentuum apud Hebraeos vera et genuina antiquitate“ (Lugduni Batav. 1624) ostendit puncta nequaquam esse divinae originis. Contra quem scripsit Buxtorfus filius opus, cui titulus: „Tractatus de punctorum vocalium in libris Veteris Testamenti hebraicis origine, antiquitate et auctoritate, oppositus arcano punctationis revelato Ludovici Cappelli“ (Basiliae 1648).

Calvinistae severiores, suspicantes Cappelli doctrina auctoritatem Scripturae concuti, novam formulam fidei confecerunt, cuius auctor fuit Henricus Heidegger, professor Tigurinus. Haec est Formula Consensus Helvetica (a. 1675), in qua de sacri textus integritate haec statuuntur:

Niemeyer, Collectio Confessionum in ecclesiis reformatis publicatarum, Lipsiae 1840, 115 sq; Winer, Comparative Darstellung 4, Leipzig 1882, 25 sqq.

Niemeyer l. c. 467 sqq.