De inspiratione sacrae scripturae
p. 213
„Deus Trinus Optimus Maximus verbum suum, quod est potentia ad salutem omni credenti, non tantum per Moysen, prophetas et apostolos scripto mandari curavit, sed etiam pro eo scripto paterne vigilavit hactenus et excubavit, ne satanae astu vel fraude ulla humana vitiari posset. Proinde merito singulari eius gratiae et bonitati ecclesiae acceptum refert, quod habet habebitique ad finem mundi sermonem propheticum firmissimum necnon ἱερὰ γράμματα, sacras litteras, ex quibus, pereunte caelo et terra, ne apex quidem vel iota unicum peribit. In specie autem hebraicus Veteris Testamenti codex, quem ex traditione ecclesiae iudaicae, cui olim oracula Dei commissa sunt, accepimus hodieque retinemus, tum quoad consonas tum quoad vocalia, sive puncta ipsa sive punctorum saltem potestatem, et tum quoad res tum quoad verba θεόπνευστος, ut fidei et vitae nostrae, una cum codice Novi Testamenti sit canon unicus et illibatus, ad cuius normam seu lydium lapidem universae, quae exstant, versiones, sive orientales sive occidentales, exigendae et, sicubi deflectunt, revocandae sunt. Eorum proinde sententiam probare neutiquam possumus, qui lectionem, quam hebraicus codex exhibet, humano tantum arbitrio constitutam esse definiunt, quique lectionem hebraicam, quam minus commodam iudicant, configere eamque ex LXX seniorum aliorumque versionibus graecis, codice samaritano, Targumim chaldaicis vel aliunde etiam, immo quandoque ex sola ratione emendare religioni neutiquam ducunt, neque adeo aliam lectionem authenticam, quam quae ex collatis inter se editionibus ipsiusque etiam hebraici codicis, quem variis modis corruptum esse dictitant, adhibita circa lectiones variantes humani iudicii χρίστι erui possit, agnoscunt. ... Atque ita fidei nostrae principium eiusque auctoritatem sacrocanctam anceps in discrimen adducunt.“
Haec extrema inspirationis expositio, quae ipsas non solum voces, sed et litteras et puncta a Deo inspirata esse docet, omnibus verbi ministris imponebatur sub poena mulctae, carceris aut exsilii. At anno 1725 haec formula abrogata est .
Ceterae „confessiones“ Calvinistarum nihil docent nisi Scripturam esse a Deo inspiratam, esse unicam regulam fidei, certo probari interno testimonio Spiritus Sancti, non indigere ulla externa expositione, sed se ipsam sufficienter exponere; sic confessio gallicana, confessiones scoticanae, confessio belgica, confessiones anglicanae, confessiones marchicae, confessio bohemica . Itaque si abstrahimus ab illa formula consensus helvetica, nihil peculiare de inspiratione in „libris symbolicis“ Protestantium continetur.
ART. III.
DE VETERIBUS THEOLOGIS LUTHERANIS.
220. Primus, qui Lutheri doctrinam recens inventam in systema redigere studuit, est Melanchthon, qui „Locos theologicos“, ter nota-
Ib. 730 sq.
Cf. E. Rabaud, Histoire de la doctrine de l'inspiration des Saintes Écritures dans les pays de langue française, Paris 1883, 128 sqq 132.
Niemeyer l. c. 329 sq 350 sq 361 sq 592 sq 602 sq.