De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 214

biliter mutatos, ut compendium quoddam theologiae lutheranae edidit. In prima editione (a. 1521) irridet „scholasticos theologistas“, qui tot saecula frustra versati sint in tractandis locis de Deo uno et trino et de incarnatione; ideo his omissis se velle agere de peccato, de lege, de gratia, cum sine horum cognitione nemo possit esse Christianus. In secunda editionum serie (ab a. 1535) illos locos olim omissos omnino tractandos esse censuit, in aliis vero quaestionibus doctrinam priorem mitigavit. In tertia editionum serie (ab a. 1543) plures etiam mitigationes addidit .

De inspiratione sacrorum librorum in prima editione haec scripsit:

„Non hoc ago, ut ad obscuras aliquas et impeditas disputationes a Scripturis avocem studiosos, sed ut, si quos queam, ad Scripturas invitem. Nam in universum non admodum aequus sum commentariis, ne veterum quidem; tantum abest, ut ullo me longiore scripto velim quemquam a canonicae Scripturae studio retrahere. Immo nihil perinde optarim atque, si fieri potest, Christianos omnes in solis divinis litteris liberrime versari et in illarum indolem plane transformari. Nam cum in illis absolutissimam sui imaginem expresserit divinitas, non poterit aliunde neque certius neque propius cognosci. Fallitur, quisquis aliunde christianismi formam petit quam e Scriptura canonica. Quantum enim ab huius puritate absunt commentarii. . . . Quodsi omnino prophetia et affatus quidam est cognitio sacrarum rerum, cur non hoc litterarum genus amplectimur, per quod illabitur Spiritus? An non omnia sui sermonis opera Deus efficit? Multa enim docebit Scripturarum usu Spiritus seu, ut Ioannes ait, unctio, quae quantavis humani ingenii industria non possit assequi.“

Interea autem contra lutheranismum alii insurrexerant haeretici, qui et ipsi „unctionem habebant“ neque minus ex lectione Scripturae „prophetae“ erant quam Lutherus eiusque asseclae. Quare in secunda forma „Locorum“ Melanchthon non solum plura tractanda censuit, quae antea neglexerat, sed etiam ad veteres scriptores provocat, quos antea despexerat.

In tertia forma ait in praefatione:

„Doctrina ecclesiae non ex demonstrationibus sumitur, sed ex dictis, quae Deus certis et illustribus testimoniis tradidit generi humano. . . . Ipsi libri prophetici et apostolici optimo ordine scripti sunt et articulos fidei aptissimo ordine tradunt. . . . Etsi autem hunc ordinem animadvertenti non multum opus est commentariis aut nostris libellis aut similibus, tamen, quia vult Deus in ecclesia vocem docentium sonare, ut dicitur de ministerio evangelii Eph 4, non frustra labor docendi suscipitur. Non gignimus novas res seu materias, ut . . . haeretici res novas comminiscuntur non traditas ab apostolis. . . . Et quia multae corruptelae subinde excogitatae sunt et excogitabuntur, pii pastores et doctores sunt testes verae sententiae, certa auctoritate acceptae, et refutatores falsarum interpretationum. Propter has causas Deus

Melanchthonis opera omnia; Ed. Bretschneider et Bindseil XXI, Brunsvigae 1854, 81 sqq 253 sqq 603 sqq.

Ib. 82 sq.