De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 215

ministerium evangelii et studia in templis et in scholis sua ope servat et subinde restituit, ut simus custodes librorum propheticorum et apostolicorum et refutemus omnes opiniones pugnantes cum doctrina tradita per prophetas, Christum et apostolos, nec exstinguatur lux evangelii, ac ut Eph 4 dicitur, ne ecclesiae tamquam ventis agitatae et dissipatae, amissa veritate, implicentur variis erroribus, ut saepe accidit.

221. Ergo ut Scriptura recte exponatur, audiendi sunt doctores; ut diudicetur, rectene sentiant doctores, recurrendum est ad Scripturam. Melanchthon, videns hanc difficultatem, a. 1539 edidit tractatum „De ecclesia et de auctoritate verbi Dei“ :

„Quaedam petulantiora ingenfa, cum fingunt ex dictis Scripturae male detortis novas opiniones, prorsus aspernantur consensum verae ecclesiae et omnes synodos sine discrimine, ut cum Servetus rixatur cum ecclesia omnium temporum et depravat dicta de Verbo, Ioannis 1, et quaerit concinniorem, ut ipse putat, interpretationem: Ut igitur talis petulantia coerceatur, aliquo modo septis, ut ita dicam, opus est ecclesiae, sicut veteres synodi et scriptores allegant prima testimonia, ab apostolis et certis auctoribus accepta... Quare ordine dicam, quid sit ecclesia, et quae audienda sit, ac probatis testimoniis utendum, et tamen doctrina iudicanda ex verbo Dei, ut maneat summa auctoritas verbi Dei iuxta illud: Si quis aliud evangelium docuerit, anathema sit. Primo autem cum nomino ecclesiam, non intellego pontifices, episcopos et ceteros, qui probant ipsorum opiniones. Nam hi sunt hostes verae ecclesiae, partim epicuraei, partim idololatrae manifesti. Sed voco ecclesiam coetum vere credentium, qui habent evangelia et sacramenta et sanctificantur Spiritu Sancto.“

Ergo iterum, ut recte interpretemur Scripturam, debemus sequi eos, qui recte credunt; ut sciamus, qui recte credant, regulam habemus Scripturam recte expositam. Vertit se Melanchthon ex hac parte in illam, ut perrumpat hunc circulum. Tandem texit catalogum synodorum et scriptorum, et statuit, quid singuli recte docuerint, quid minus bene, ut tandem aliquando hoc habeamus: Ut recte intellegamus Scripturam, debemus sequi recte docentes; qui vero recte docuerint, Melanchthon docet; ergo recte interpretamur Scripturam, si sequimur Melanchthonis iudicium .

Ib. 604 sqq. Ib. XXIII 595 sqq.

Winer (Comparative Darstellung 54) ait: „Die wichtige Frage über die rechtmässige und sichere Auslegung der Heiligen Schrift ist weder in den symbolischen Büchern der protestantischen Kirche noch in den Privatschriften der Reformatoren und ihrer Schüler thetisch zur vollkommenen Klarheit gebracht worden, auch die späteren Dogmatiker haben im errungenen Besitz des Auslegungsrechts nicht mit sonst gewohnter Schärfe den Gegenstand erörtert... War die Frage, wer bei entstehender, die Kirche beunruhigender Differenz der dogmatischen Auslegung entscheiden solle, so wies man auf die Übereinstimmung aller frommen Bibelausleger, die immer stattfinden werde (Melanchthon Loci I 289 sqq; Ed. Erlang.), oder auf die unter Anrufung des Heiligen Geistes den Sinn der Bibel bestimmenden Synoden hin (Calvin, Inst. IV, 9, 13; Declar. Thorun. 671, De reg. fid. et cult. 7), ohne zu befürchten, dass man hierdurch wieder eine menschliche Autorität aufstelle.“