De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 216

222. Praecipuus theologus scholae melanchthonianae erat Martinus Chemnicius, cuius notissimum opus est: „Examen Concilii Tridentini“ 1. Statim ab initio operis studet ostendere Sacram Scripturam esse unicam fidei regulam. Ab Adamo quidem usque ad Moysen doctrinam revelatam sola traditione fuisse servatam, sed cum per traditiones humanas verbum Dei adulterari coeptum sit, Deum loco traditionis oralis substituisse verbum scriptum.

„Dignum est observatione, quam aliam rationem tempore Moysis ipse [Deus] instituerit et ostenderit, ut scilicet scriptis, divina auctoritate et testimonio approbatis et confirmatis, puritas doctrinae caelestis propagaretur et conservaretur.... Ostendit autem historia, quod iudico praecipue esse observandum, Deum non tantum instituisse, sed ipsum suo facto et exemplo, cum primus verba decalogi scripsit, initiasse, dedicasse et consecrasse viam illam et rationem, ut per Scripturas divinitus inspiratas conservetur et retineatur doctrinae caelestis puritas. Ita primo origo Scripturae Deum ipsum habebit auctorem.... Noluit Deus ipse totam legem conscribere, sed scriptis verbis decalogi Moysi mandatum dedit, ut reliqua ex ore eius conscriberet. Et ut populus Dei certus esset Scripturam illam Moysis non humana voluntate allatam sed divinitus inspiratam esse, Deus valde multis stupendis miraculis testimonio Moysis auctoritatem conciliavit et ante scriptionem et post et in ipsa scriptione.“ 2 Postea Deus simili modo egit cum prophetis, et sic facta est Scriptura Veteris Testamenti, quae Iudaeis erat unica regula fidei. A Iudaeis autem apostoli hanc rationem conservandi et propagandi doctrinam sacram didicerunt. „Et invenio Act 15 apostolos et seniores in primo et celeberrimo concilio apostolico, re diligenter deliberata, et communibus suffragiis scripsisse epistulam ad ecclesias ex gentibus collectas.... Haec igitur erit prima origo, hoc primum principium Scripturae divinitus inspiratae in Novo Testamento.“ 3 Percurrit dein Chemnicius testimonia veterum de singulis scriptis Novi Testamenti et inter alia de Ioannis evangelio ait: „Grata igitur mente et reverenter debemus illud Spiritus beneficium amplecti et osculari, quod ad nostram se demiserit infirmitatem et noluerit illam nimium onerare, sed de doctrina et miraculis Christi ea selegit et dictavit conscribenda, quae ad veram fidem et vitam aeternam sufficere et necessaria esse iudicavit.“ 4 Similia saepius repetit. Quia vero S. Paulus 2 Tim 3, 16 sq scribit: „Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum.... ut perfectus sit homo Dei“, sic concludit Chemnicius: „Illo tempore, quo Paulus hoc scribebat, exstabant iam omnia ferme canonica scripta Novi Testamenti, exceptis Ioannis scriptis. Paulus igitur et ea comprehendit, quae illo tempore iam exstabant, et generaliter dicit: Omnis Scriptura divinitus inspirata etc. Haec itaque vera est canonizatio scriptorum Novi Testamenti. Et quia de auctoritate, certitudine, veritate, perfectione et sufficientia Scripturae Veteris Testamenti nulla tunc inter fideles dubitatio erat, Paulus principaliter in posteriore illa sententia de scriptis Novi Testamenti loqui videtur, de quibus iudicium suum iam moriurus ad omnem posteritatem ecclesiae relinquere voluit.“ 5

Utor editione, quae prodiit Francofurti ad Moenum 1578.

Ib. Pars 1, p. 9 sq. Ib. 19. Ib. 23. Ib. 38.