De inspiratione sacrae scripturae
p. 217
Nihil attinet hic dicere de futilitate huius argumenti, quam plurimi Protestantes nunc agnoscunt, cum hic solum quaeratur, quae fuerit Chemnicii mens de inspiratione. Quare unum tantum restat, ut explicetur eius sententia de modo cognoscendi libros canonicos eosque distinguendi a non canonicis; neque enim quidquam iuvat scire esse quosdam libros divinitus inspiratos, nisi simul sciamus, qui sint isti libri. Non recurrit ad „testimonium Spiritus Sancti“ internum, sed ad externa testimonia.
223. „Habet Scriptura canonica eminentem illam suam auctoritatem principaliter inde, quod divinitus est inspirata. . . . Ut autem tota haec res contra omnes imposturas esset certissima, Deus certos quosdam homines ad scribendum elegit et illos multis miraculis et divinis testimoniis ornavit, ut nullum esset dubium divinitus inspirata esse ea, quae scribebant. Postremo scripta illa divinitus inspirata tunc, cum scriberentur, publica testificatione proposita, tradita et commendata sunt ecclesiae, ut ea, adhibita summa cura et providentia, incorrupta conservaret et quasi per manus traderet et commendaret posteritati. Et sicut vetus ecclesia tempore Moysis, Iosue et prophetarum, ita etiam primitiva ecclesia tempore apostolorum certo potuit testificari, quae scripta essent divinitus inspirata; noverat enim auctores, quos Deus peculiaribus testimoniis ecclesiae commendarat, noverat etiam, quae essent illa, quae ab ipsis scripta erant, et ex iis, quae traditione vivae vocis ab apostolis acceperat, poterat iudicare illa, quae scripta erant, esse illam ipsam doctrinam, quam apostoli viva voce tradebant. . . . Haec vero testificatio primitivae ecclesiae de Scripturis divinitus inspiratis postea perpetua successione per manus tradita est posteritati et in certis antiquitatis historiis diligenter conservata, ita ut sequens ecclesia custos esset testificationis primitivae ecclesiae de Scriptura.“
Manifestum est igitur, Chemnicium docuisse inspirationem librorum sacrorum, at theoriam inspirationis ne ipsum quidem excoluisse. Hoc reservatum fuit theologis saeculi XVII et XVIII.
224. Inter theologos lutheranos saeculi XVII maximus censetur Ioannes Gerhardus, qui praeter alia scripsit novem tomos de „Locis theologicis“ . Primo tomo addidit „Exegesin sive uberiorem explicationem articulorum de Scriptura Sacra, De Deo et persona Christi, in tomo primo Locorum theologicorum concisius pertractatorum“. Ex hac „exegesi“ excerpam essentialia. Ceterum Gerhardus ex prioribus theologis catholicis ubertim hausit. „Locus primus“ est tractatus valde diffusus, quo Gerhardus factus est pater illius theoriae protestanticae de inspiratione, quae ab aliis habetur expositio unice orthodoxa huius doctrinae, ab aliis vero perversio insignis principiorum, quibus primitivus protestantismus nitebatur. Omissis aliis colligam ea dicta, quibus inspiratio ipsa explicatur.
Ib. 52.
Ed. Francofurti et Hamburgi 1657.