De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 218

Cap. 1: „Scriptura sic vocatur a formali externo, scribendi scilicet actione, qua verbum Dei, viva voce antea propagatum, Dei iussu in litteras est redactum. Huius scriptionis Deus ipse augustum fecit initium, quando legem suam in monte Sinai tabulis lapideis inscripsit. Dicitur autem Scriptura, ut et Biblia, ἐξοχικῶς . . . quia sunt βίβλος θεοῦ, liber a Deo profectus, de Deo tractans et ad Deum ducens. Differentiae causa vocatur Scriptura Sacra. . . . Rationes appellationis petendae 1. a causa efficiente principali, ab auctore summo, qui est Deus, sanctus ille sanctorum, immo ipsa sanctitas. . . . 2. a causa instrumentali, quae sunt sancti Dei homines . . . prophetae scilicet et apostoli Spiritu Sancto φερόμενοι. . . . 3. a materia, continet enim sacra et divina mysteria, sancta vitae praecepta. . . . 4. a fine et effectu, quia Spiritus Sanctus per Scripturae lectionem et meditationem hominem sanctificat. . . . 5. ab adiuncto, quia ab omnibus non solum profanis sed etiam ecclesiasticis scriptis est separata et in sublimi canonicae auctoritatis sede constituta, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus.“ Inter verbum Dei et Scripturam materialiter sumptam non est reale discrimen, quia prophetae et apostoli nihil aliud scripserunt, nisi quod antea viva voce praedicaverant.

225. Cap. 2: „Causa principalis [Scripturae] est verus Deus in essentia unus, in personis trinus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus“, quia Scriptura est verbum Dei, quod Deus revelavit, loquens prophetis vel per se vel per angelum, quandoque apparents per somnium, quandoque in vigilia, quandoque per voces, quandoque per species externas, quandoque solo interno afflatu, quandoque imaginibus. Porro „Deus non solum per verbum suum hominibus sese patefecit, sed etiam illud ipsum verbum suum, viva voce prius prophetatum, postea per Moysen et prophetas in Vetere, ac per evangelistas et apostolos in Novo Testamento in Scripturas redigi voluit“. Accedit internus ad scribendum impulsus. „Sicut Spiritu Sancto φερόμενοι, inspirati et impulsi locuti sunt sancti Dei homines, ita quoque eiusdem impulsu et inspiratu scripserunt. Ratio est, quia non solum in praedicatione doctrinae caelestis, sed etiam in scriptione fuerunt Dei organa; unde in ipsis librorum exordiis sese Dei servos et Christi apostolos vocant. Cumprimis vero peculiariter notetur, quod Scriptura Sacra vocetur θεόπνευστος 2 Tim 3, 16. Atqui augustum illud nomen obtinere minime posset, nisi divina inspiratione esset exarata, et Deus eius summus auctor esset.“ „Causae instrumentales Scripturae Sacrae fuerunt sancti Dei homines 2 Petr 1, 21, hoc est homines peculiariter atque immediate a Deo ad id vocati et electi, ut divinas revelationes scripto consignarent, quales fuerunt prophetae in Vetere et evangelistae ac apostoli in Novo Testamento, quos propterea merito Dei amanuenses, Christi manus et Spiritus Sancti tabelliones sive notarios vocamus, cum nec locuti fuerint nec scripserint humana sive propria voluntate, sed φερόμενοι ὑπὸ τοῦ πνεύματος ἀγίου, acti, ducti, impulsi, inspirati et gubernati a Spiritu Sancto. Scripserunt non ut homines, sed ut Dei homines, hoc est ut Dei servi et peculiaria Spiritus Sancti organa. . . . Quicumque impulsu et inspiratione divina permoti ad scribendum accesserunt, illi mandato et voluntate Domini scripserunt. . . . Quid enim aliud est divinus ille impulsus quam mandatum internum et occultum eiusdem omnino auctoritatis ac ponderis cum mandato externo?“ Praeterea „qui iubentur docere omnes gentes, illi etiam

Loci theolog. I 11.