De inspiratione sacrae scripturae
p. 224
praeter inspirata esse alia non inspirata, praeter divinas veritates humanos errores . Sed hac ratione Scriptura facta erat liber semidivinus, semihumanus, sua sponte collabebantur argumenta, quibus Protestantes Scripturae dignitatem fulserant; unde si sibi constare volebant illi theologi, necessario eo deveniebant, ut dicerent Scripturam esse collectionem librorum, qui tractandi essent ut omnes alii libri humani. Haec est sententia Rationalistarum, qui, etsi vocabulum inspirationis interdum retinent, rem tamen ipsam negant. Itaque quia negando tantum hanc doctrinam respiciunt, satis erit uno alterove exemplo rem breviter illustrare.
232. Parens rationalismi biblici vocari solet Ioannes Salomon Semler, qui educatus in Pietismo, distinguebat inter religionem privatam et religionem publicam. Publicam religionem cum omnibus, quae ad eam pertinent, dicebat esse factum historicum, continuae mutationi obnoxium et diuidicandum ut omnia facta historica et liberae prorsus crisi subiciendum. Huic crisi etiam libros sacros subiecit. Exscribam speciminis gratia, quid dicat de canone Novi Testamenti, quia locus non est nimis longus et mentem et modum Semleri optime manifestat.
„Vetustum nomen repertum est canonis et canonicorum librorum. Corpusculum illud sic describunt, in quo 4 Evangelia et Actus apostolorum, Pauli epistulae 14, porro epistulae aliorum auctorum (canonicae seu catholicae dictae) et Apocalypsis comprehenduntur. Invidia fere non caret, si quis hodie de canonis seu catalogi librorum apud Christianos sacrorum origine requirat paulo liberalius. Adeo antiquis decretis de canone videtur res omnis confecta esse, ut vix liceat cuiquam, vel rationibus usum suis et christianismi satis peritum, dubitare de divina, quam tam facile spondere solent, origine huius vel illius scriptionis, sive de humana historia, quae Petrum, Ioannem etc. auctorem perhibebat! Itaque canonis procurationem solent Ioanni apostolo eo facilius tribuere, quia Eusebii illam fabulam (H. E. 3, 24) de collectis per Ioannem 4 evangeliis admittunt. Itaque et Moshemius scribere audebat: Quidni eodem tempore reliquos etiam N. T. libros coagmentatos esse coniciamus? Licet vero, licet sic conicere, sicut aliis licet non revereri tam mediocrem rei historicae auctoritatem. Nec secundo adhuc saeculo omnibus istis libellis epistulisque utuntur christiani scriptores, Iustinus etc., nec tertio omnium auctoritas pariter valebat, nec quarto sequentibusque ad nostram usque aetatem cunctis effici aliquid potuit, quod primis temporibus effectum confirmatumque non fuerit. Atque falso statuere plerique solent opus esse toto tot librorum numero ad religionis christianae veritatem, integritatem, perfectionemque maximam, sicut scriptionum illarum interna facies, quod attinet ad stabilem sententiarum vocumque copiam et ordinem, varia fuit et mutabilis. . . . Nec ratione liberali utitur illa Moshemii et plerorumque sententia: antequam dimidia pars saeculi II effluxit, plurimos librorum, ex quibus N. T. constat, in omnibus Christianorum familiis, per universum terrarum
Rabaud, Histoire de la doctrine de l'inspiration 91 sqq.