De inspiratione sacrae scripturae
p. 225
orbem dispersis, lectos et pro fidei morumque divina regula receptos fuisse; unde id effici putant, aut apostolis adhuc viventibus, aut certe discipulis et successoribus eorum ubique degentibus libros istos a ceteris scriptis humanis studiose segregatos fuisse. Nam ante coniunctionem ecclesiarum per provincias divisas maiorum unum e. c. evangelium valebat Romae, aliud Alexandriae, aliud Antiochiae, aliud in minori Asia; nec Pauli epistulae statim primo tempore ad alias provincias transmissae fuerunt, multo minus ceterae illae epistulae aut Apocalypsis sub occidente sole ubique receptae fuerunt. Sed nec illud verum est in omnibus Christianorum familiis seu sectis omnes aut plerosque libros istos admissos, aut pro regula fidei et morum adhibitos; divisi enim erant amatores Pauli, Petri etc., fides autem per symbolum et παράδοσιν solebat ad alios transmitti, ad mores informandos utebantur multis libris ex eorum numero, qui dicuntur hodie Veteris Testamenti apocryphi. Hoc certe nomen ἀπόχρυφος apud antiquiores honore non caret, quod seriores sine honore et non sine quodam contemptu usurpare solent. Erant autem omnes isti libri in manibus doctorum et ministrorum, non puerorum, mulierum et populi universi, sicut e. c. Pauli epistulae praecipue societatum statoribus et ministris fuerunt destinatae. Nec in omnibus istis scriptionibus aequale et frugiferum inest religionis melioris, cui reperiundo Deo auctore opus sit, argumentum; potius multae ideae et opiniones iudaicae in iis recensentur aut attinguntur, ei tempori quidem convenientes, sed minime hominum omnium usibus iuvandis aequali iure destinatae. Est autem libere dicendum, quod res est: unicuique licere his libris sic uti, prout sibi aliisque intellexerit esse frugiferum, sed nullam legem iubere posse, ut omnes homines sequantur hunc ordinem cogitandi et experiundi, quo hic ille pro suo modo bene et recte utebatur. Hic plerique Christiani manent pueri et superstitionis sacram speciem pro genuina religionis imagine reverentur.“ Ex „apocryphis“ Veteris Testamenti „antiquiores Christiani“ multa difficilia dogmata transumpserunt, „quibus inde eam auctoritatem addere solebant, quae esset par atque eadem ad omnium temporum christianos homines. Quod est falsissimum decretum atque corrumpendae impediendaeque religioni christianae, quae est locorum temporumque omnium, unice idoneum“. Sunt, „qui apostolicum christianismum et perfectissima religionis mysteria tam facile et tam studiose commendent; nos autem historiam repetimus, non fingimus res humanas sorte humana meliores“. Quae sit haec methodus „historica“ ex iis patet, quae de Clementis Romani, Ignatii martyris, Polycarpi epistulis ibidem statuit: „Abicimus ut fictas. . . . Pleraque omnia videntur Alexandrinis deberi hominibus, qui parum grave et dignum esse statuerunt nomina tantum celebrari, scripta autem nulla hos auctores posteritati praeceptores transmittere. De auctorum ingenio et pectoris mediocri indole ex his scriptionibus iudicare licet, quibus audeo dicere nihil quidquam decoris aut honoris ad christianismum accessit, multum potius damnum succrevit.“
Procedens ex principio sibi non minus quam Luthero licere libros e canone eicere, totum fere Vetus Testamentum respuit. Omnes canonis libros vult olim apud Christianos in eodem censu fuisse atque libros profanos. Multa rationi repugnantia in Novo et Vetere Testa-
I. S. Semleri Commentarii historici de antiquo Christianorum statu, Halae 1771, § 27 sqq. p. 35 sqq.