De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 231

rerum et verborum ponebant meram assistentiam Spiritus Sancti, qua caveretur, ne sacri scriptores in doctrina litteris consignanda vel falsa admiscerent vel necessaria omitterent. Ceteroqui sacros scriptores plane eodem modo, quo alii homines soleant, in scribendo se habuisse docent, et ideo humana simul cum divinis in Scriptura inveniri. Itaque quod inspirationem Scripturae attinet, supranaturalistae a rationalistis non multum differebant, quia et illi inspirationem proprie dictam reciebant, et hi aliquam directionem providentiae divinae in compositione sacrorum librorum admittebant. Unde ille Supranaturalismus nihil aliud est nisi Rationalismus mitigatus.

238. Alio modo Rationalismum impugnabant quidam viri, quibus illa nimia vulgaritas dogmatica et exegetica displicebat. Ex ipsius Semleri discipulis prodiit theologus, cui Protestantes „reactionem“ contra Rationalismum vulgarem adscribunt, Fridericus Schleiermacher. Ut eius doctrina intellegatur, notandum est eum infectum fuisse notionibus pantheisticis. Religionem ponit in immediata quadam perceptione infiniti seu in intimo sensu dependentiae ab absoluto. Christus est homo idealis, in quo religio ad summam explicationem pervenit. Spiritus Sanctus est spiritus seu sensus communis ecclesiae, id fere, quod Catholici vocare solent sacram traditionem, cum hac tamen differentia, quod religio non fundatur super certa dogmata, sed potius dogmata sunt conatus quidam motiones sensus christiani verbis exprimendi. Revelatio est specialis motus religiosus, qui in animo hominis sua sponte oritur neque ex influxu aliorum hominum vel traditionum humanarum derivari potest. Suprema revelatio facta est in Christo. A Christo exiit in apostolos Spiritus Sanctus, i. e. sensus religionis, qui communis est toti ecclesiae, et hic Spiritus apostolos inspiravit.

239. His suppositis intellegitur doctrina de Sacra Scriptura . Haec enim nihil aliud est nisi primitiva expositio fidei christianae et norma omnium sequentium expositionum. Hanc vim normativam inde habet, quod primi discipuli Christi spiritum eius purissime hauserunt sine admixtione spiritus iudaici vel gentilis, saltem in rebus praecipuis, non semper in rebus accessoriis. Unde posteriores expositiones fidei eo magis censendae sunt christianae, quo magis cum ista prima expositione consentiunt, etsi non necessario ex ea derivandae sunt, cum Spiritus Sanctus inspirans non minus nunc vigeat in ecclesia quam tunc. Nihilominus Scriptura non fundat fidem christianam, sed eam supponit, cum apostoli non crediderint propter Scripturam, sed propter auctoritatem Iesu Christi. Haec singularis vis, quae erat in Christo, efficiendi in aliis fidem, ad nos pertingit per Sacram Scripturam, qua mediante cum Christo conversamur, quia immediate non possumus. Nequaquam autem

„Der christieche Glaube.“ In prima editione doctrina de Scriptura habetur § 147 sqq., in posterioribus vero § 128 sqq.