De inspiratione sacrae scripturae
p. 232
prius demonstrandum est Scripturam esse vel continere divinam revelationem, ut sic per auctoritatem Scripturae ad fidem perveniamus, quia religio non procedit ex critico usu rationis et eruditione.
Sacra Scriptura secundum originem est authentica, et ut norma doctrinae est sufficiens. Per se indifferens est, quis sit auctor alicuius libri sacri. Authentica est Scriptura, quae se singulis per experientiam internam et simul toti ecclesiae per spiritum communem ut authenticam comprobat. Norma eatenus est, quatenus singuli suos conceptus religiosos cum ea comparare et conformare debent, usquedum adsit perfecta conformitas et Scriptura ut norma fiat superflua. Itaque cum Scriptura apta sit ad hanc perfectam conformitatem cum primitiva religione christiana producendam, vocatur norma sufficiens. Non tamen eo sensu est sufficiens, quasi ipsa iam sit perfectum systema doctrinale, cum in doctrina christiana excolenda usque ad finem mundi constantem esse progressum oporteat; neque critica inquisitio in libros sacros unquam cessare debet, etsi persuasio fidei est, nihil unquam essentiale ex Scriptura periisse, nihil essentiale unquam subtractum iri.
240. Singuli libri sacri inspirati sunt a Spiritu Sancto eodemque Spiritu dirigente in unum collecti. Revelatio christiana in solo Christo, „in totalitate personae eius“, locum habuit, sed inspiratio est influxus a Christo procedens in communitatem christianam. Spiritui enim communitatis christianae seu Spiritui Sancto omnia dicta et facta vere christiana adscribi debent; ergo etiam libri a primis discipulis Christi conscripti, et hi quidem etiam singulari ratione. Nam qui ab initio cum Christo perseveraverant, Spiritum eius maxime complete et pure hausisse censendi sunt, quem Spiritum ipsi ecclesiae ut eius rectores infuderunt. Ab hoc igitur Spiritu in omnibus functionibus muneris apostolici agebantur, sive loquebantur sive scribebant. Itaque inspiratio habitus quidam permanens erat in apostolis, cuius Scriptura suo modo particeps facta est. Est igitur inspiratio non verbalis, non realis, sed personalis. In Paulo apostolo, quod deerat ex parte conversationis cum Christo, supplebatur per maiorem vim excitationis religiosae. Itaque inspiratio non est quidquam speciale, quod accedat ad munus apostolicum, sed aliquid, quod ex hoc ipso munere fluit. Tota vita apostolica erat inspirata; ergo etiam actus scribendi. Unde nulla facienda est distinctio inter primum impulsum et sequentes actus. inter inspirationem rerum et verborum similiaque alia, cum omnia eatenus tantum vocari possint inspirata, quatenus a personis inspiratis procedunt. Hoc valet etiam de libris historicis, quatenus collectio certorum factorum ex intentione apostolica fiebat, etsi in ipso actu colligendi inspiratio nihil erat nisi directio Spiritus Sancti, qui in libris historicis se suaque facta agnoscebat et ab oblivione hominum immunia reddere volebat.
241. Scripta Veteris Testamenti in canonem quidem recepta sunt, quia toties in Novo Testamento allegantur, et quia cultus christianus necessitatem quandam cum synagoga habebat; sed neque inspirata sunt eo modo, quo libri Novi Testamenti, neque eandem dignitatem normativam habent. Multa in iis sunt a sensu christiano aliena; et quod theologiam attinet, melius omnia argumenta ex Vetere Testamento omittuntur. Inspiratae dici possunt prophetiae, maxime messianicae, quia in iis quodammodo est Spiritus ante Spiritum, cum quaedam motiones huius Spiritus iam essent in mundo, „antequam ut Spiritus communis ecclesiae esset organizatus“. Lex vero mosaica nullo