De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 233

modo ad eundem Spiritum reduci neque inspirata dici potest. Idem valet de libris historicis Veteris Testamenti, qui intime cum lege nectuntur. Quia vero prophetica scripta a lege vix separari possunt, etiam libri legis in canonem recepti sunt. Sed omnino praeferendum est, ut in concionibus rarissimus sit eorum usus, quo magis efferatur magna inferioritas Veteris Testamenti.

Haec est doctrina Schleiermacheri, quam omnes fere theologi protestantes plus minus suam fecerunt, et quae per Dr Drey partim etiam in scholam Tubingensem catholicam transiit. Laudant Schleiermacher maxime ob tria: a) quod religionem liberaverit ab „intellectualismo“ eique propriam provinciam assignaverit „sensum religiosum“, ab intellectu et voluntate rationali distinctum; b) quod ab abstracta ratione moralitatis, quae apud rationalistas praevalebat, homines revocaverit ad Christum, et „personalem“ Christi influxum principium religionis christianae fecerit; c) quod dignitatem ecclesiae ut vehiculi religionis restituerit.

Ceteroqui patet a Schleiermacher nomen tantum inspirationis retentum, rem vero negatam esse. Nam non solum diserte negat maximam partem Veteris Testamenti inspiratam, sed libros quoque Novi Testamenti non alio sensu inspiratos agnoscit, nisi quatenus sensum religiosum christianae communitatis exhibeant. Unde ne ipsa quidem apocrypha evangelia vel alia similia scripta antiquitatis christianae omni inspiratione vacua esse et inspirationem adhuc in ecclesia vigere docet, etsi recentiora scripta numquam eo modo norma fidei esse possint, quo scripta primorum discipulorum Christi.

242. Secundum Schleiermacher revelatio divina, sicut in Christo homo facta est, ita a Christo in primos discipulos procedens et per eos litteris consignata, liber facta est. Hinc theologi protestantes hauserunt doctrinam de indole divino-humana Scripturae Sacrae, seu de „parallelismo christologico et bibliologico“. Itaque sicut in Christo est persona divina et simul natura humana cum suis defectibus naturalibus, ita in Scriptura praeter auctoritatem divinam sunt infirmitates naturales. Contra hanc distinctionem, quae a „conservativis“ Protestantibus usque ad nostram aetatem repetitur, pugnat R. Rothe, qui negat hac ratione Scripturam cum Christo comparari debere, cum potius concedendum sit Scripturam non esse inspiratam, sed solum esse primitivum documentum religionis christianae . Ipse cum Schleier-

„Unter denjenigen unserer heutigen Theologen, welche die Unmöglichkeit, jene alten Anschauungen [der Kirchenväter, Luthers usw.] aufrecht zu erhalten, empfinden, ist es ziemlich allgemein Sitte geworden, um den richtigen Gesichtspunkt für die Betrachtung der Heiligen Schrift zu bezeichnen, dieselbe ein gottmenschliches Werk zu nennen und zu fordern, dass man in ihr eine göttliche und eine menschliche Seite unterscheide. . . . Ich bedaure, dass ich mir diese Formel, soviel Bestechendes sie auch auf den ersten Anblick hat, nicht anzueignen vermag. . . . Denn durch sie